# Musae errantes front.1.4-6

Hermann Conring, Musae errantes, front.1.4 to front.1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hermann-conring/musae-errantes/front.1.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hermann-conring/musae-errantes/front.1.4

Et quis ignorat CAROLUM SANCTAMAUREUM DUCEM MONTAUSERIUM, Galliarum Delphini institutioni olim praefectum, natalium splendore munerumque amplitudine eminentem, cuius vel unicum carmen carmen latinum satis testatur, quantus in his vir fuerit. Quis ignorat, illud musarum quondam delicium ac praesidium, FERDINANDUM FURSTENBERGIUM, imperii Principem, eundemque Episcopum Paderbornensem et Monasteriensem, qui ad id fastigii evectus, non infra suam dignitatem esse credidit, quam soluta, tam adstricta numeris oratione latina scribere. Quis RUDGERUM TORCKIUM nescit, illustrissimum virum, suavissimisque odis aliisque poematibus inclitum, quorum carmina inter septem. virorum illustrium, quae publicata sunt Amstelodami, poemata, non postremum locum tenent. Possideo ipse, is id hoc loco commemorari fas est, diversorum, in Principum aulis, magnorumque virorum, qui supersunt hodie, carmina latina bene multa prorsus elegantia, et digna, ut publici iuris fiant, siquidem id bona auctorum. pace fieri posset. Quos inter, absque adulatione omni, cuius causas procul habeo, iure meritoque refero GODOFREDUM GUILLIELMUM LEIBNITIUM, ingeniorum principem et latissime patentis virum doctrinae, qui latini quoque carminis scribendi gloria excellit, et ne quid ignoret elegantiorum litterarum, in cetera eruditionis magnitudine, huc quoque vastum ingenium contulit: OLAUM HERMELINUM, invicti Suecorum regis CAROLI XII consiliarium intimum, cuius diserto ore et calamo Princeps magnanimus se explicare solet. Quam venustos ille et ad veterum morem compolitos versus latinos pangere sciat, vel sola testatur cultissima elegia de incommodis vitae castrensis ad Hortensium Maurum, Italorum decus, ante quinquennium perscripta, Quem modo nominavi, HORTESIUS MAURUS, cultissimae vir doctrinae, inque aula Electorali Hannoverana, politissimarum mentium sede, ob ingenii urbanitatem, carminis pangendi praestantiam, conversationis iucunditatem, carus omnibus acceptusque, antiquis par poetis, si non maior, tot et tam varia, quae habeo, scripsit carmina italica, gallica, latina, tersa omnia, ut integrum inde volumen nullo negotio possem. conficere, editurus illa, siquidem expugnari modestia viri, de se poematibusque suis tenuius sentientis, queat, ut hanc mihi veniam dare velit. Verum ut istuc, unde abii, redeam, Hermannus Conringius, varie doctus vir, politiora poetices studia in deliciis semper habuit, hisque et similibus amoenitatibus gravissima sua negotia distinxit interdum et interpolavit. Quae scripsit carmina, numero pauca sunt: ex iis tamen periti harum. rerum arbitri facile iudicabunt, quid in hac etiam eruditionis parte praestare potuisset, si se totum illi voluisset dare. Collegi ista ante plures annos, nunc publici iuris facio: quum ex parte easdem cum beatissimo viro disciplinas profitear, tametsi ut annis, ita ingenio, doctrina, claritudine nominis minor, officii mei esse duxi, nec a persona, quam sustineo, alienum, id operam dare, ut Conringiana monumenta, quae nondum prodierunt, cum eruditis communicentur.

---

Hermann Conring, Musae errantes. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/conringiusmusae_1.xml.
