# Musae errantes front.1.9-11

Hermann Conring, Musae errantes, front.1.9 to front.1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hermann-conring/musae-errantes/front.1.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hermann-conring/musae-errantes/front.1.9

Celeberrimo Conringio nullius non melioris doctrinae studioso haud satis erat, scripta doctorum hominum, hoc est, mentis et ingenii simulacra sollicite conquirere: sed faciei quoque lineamenta sive imagines cognoscere, studio curaeque habuit. Quae ut hodie multorum commentationibus praefiguntur, ita dolendum valde est, non paucas nihil minus referre, quam eorum, quorum traduntur esse imagines: si idem aliis quoque prisco aevo contigisse dixerim, forte non aberravero. Sed quum imago nulla, affabre licet et cum cura efficta, veritatis decus adsequi queat, contenti esse debemus, si aliqua saltem intercedat similitudo: nec laude sua destituuntur, qui illustrium virorum imagines colligunt, ut incendantur ita ipsi iuxta cum aliis ad praeclara. Si non semper ex vero sunt redditae ab artificibus, ne sic quidem spernendum morem tam laudabilem existimat Plinius: Etiam mentiri, inquit, clarorum imagines, erat aliquis virtutis amor: multoque honestius, quam mereri, ne quis suas expeteret. Epictetus, Stoicorum princeps, nullam sui corporis imaginem extare voluit, quod indignum esse duceret, corporis formae, quum animi sepulchrum esset, posteros inhaerere, quin potius ad immortalis animae excellentiam recolendam homines traducendos putavit. Fuerit tamen illi, vel ad inanis gloriolae opinionem. eluendam, suus hac in re sensus: aliis e contrario maximopere probatum semper fuit, ut, quorum monumentis publica res cum nominis aeternitate grato fruitur animo, eorundem quoque imaginibus oculi ipsi delectentur: praesertim quum non verba modo et voces, sed etiam vel adspectus magnorum virorum ad gloriam stimuli sint et incitamenta virtutum. Romani, gens cordatissima et acerrima litterarum artiumque amatrix, signa, statuas, imagines, sapientiae antistitum, non in. bibliothecis tantum, sedibus eruditionis et domiciliis propriis, ipsisque adeo Minervae delubris; sed et in gymnasiis, in atrio, in sacrariis, quas dixi, effigies, habebant, easque vel pictas, vel sculptas, vel fictas, vel fusas, vel quovis denique modo expressas. Profecto tam ad nostra haec mansuetiora artium studia, quam ad res bellicas pertinet, quod de ardore virtutum vel ex imaginibus ingentium virorum in generoso pectore excitando scribit auctor prudentissimus Sallustius: Saepe audivi, Q. Maximum, P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros, solitos ita dicere, quum maiorum imagines intuerentur, vehementissime sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet non ceram illam, neque figuram, tantam vim in se habere; sed memoria verum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere: neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit.

---

Hermann Conring, Musae errantes. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/conringiusmusae_1.xml.
