# De Coronatione Liber Singularis 1.1

Hieronymus Balbus, De Coronatione Liber Singularis, DE PRIMO ORTU ET INVENTIONE CORONARUM MULTIPLICIQUE EARUM USU.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-balbus/de-coronatione-liber-singularis/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-balbus/de-coronatione-liber-singularis/1.1

SCRIBIT ATHAENEUS, DILIGENS ANtiquitatis indagator, a veteribus coronam in honorem repertam, ob capitis dignitatem. Quod in hoc initium sensuum et principatus consistat: et ubi (si quid Platoni credimus) tamquam in humani corporis arce, eam animi vim, quae mens, sive ratio dicitur, Natura collocavit. Sed Liberum Patrem omnium primum capiti suo coronam ex hedera imposuisse, author est Plinius. postmodum earum usus apud Graecos Romanosque fuit adeo frequens, ut et in sacrificiis, et victoriis, et in sacris certaminibus adhiberentur: eoque progressa est ambitio, ut etiam in commessationibus et conviviis discumberent coronati. Dabantur quoque honoris causa, et ab universo exercitu Imperatori, et vicissim ab ipso Imperatore his, qui in acie egregio aliquo facinore claruerunt, nonnumquam et a senatu populoque Romano. Unde in libris Pontificiis Caesareisque proditum est, quandoque coronam dari in signum imperii, ut in c. Venerabilem. de elect l. bene a Zenone c. de quadr. praescript. Quandoque in signum industriae, et praemii militaris, ut 1. dis. c. ius militare. Quandoque in signum spiritualis victoriae: ut de renun. c nisi. Triplex autem earum genus a Theophrasto enumeratur, ex floribus odoriferis, ex floribus sine odore, ex arborum ramis frondibusque. At Crassus cognomento dives quartum adinvenit, qui primus coronas argento auroque folia imitantibus suis ludis exhibuit: mox crescente luxu, repertum eas ex solido auro conflare, interdum etiam gemmis unionibusque intertexere. Inditum vero est cuique coronae nomen ex eo usu, ad quem fuerat comparata, ut Triumphalis, quae Triumphanti dabatur ex Lauro intertexta, quoniam ea arbor est laetitiae victoriarumque praenuntia. Obsidionalis, quam libertati ab obsidione liberatori porrigebant, facta ex gramine, inde sumpto, unde obsessos servasset: quippe cum certissimum apud antiquos victoriae signum esset, victos victori porrigere herbam terra evulsam. Civica quam civis civi, a quo servatus fuerat in praelio, testem vitae salutisque retentae dabat, ex ilice quercuve conserta. Erant praeterea Coronae Ovales, erant et Murales, et Castrenses, et Navales, et si quae aliae. Sed nulla fuit nobilior, maiorisque in maiestate populi Romani honoris et gloriae, quam Graminea. Gemmatae, aureae, Triumphales, Civicae, post hanc fuere: ceteras Imperatores dabant militibus, haec ab universo exercitu servato, servatori suo offerebatur: interdum et a senatu, populoque romano: ut Fabio Maximo Annibale ab Italia pulso: deinde et Augusto, Iano clauso, pace terra marique parta. Nullus vero fuit vetustioribus saeculis Coronae regiae usus, licet Tiara tam reges, quam sacerdotes persarum uti consueverint, et Mitra Meonii, Syrii, Phrygii, ac Lydi: quam hodie pontifices adhibere solent, cum rei divinae operantur.

---

Hieronymus Balbus, DE CORONATIONE LIBER SINGULARIS. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/balbuscoronatio_1.xml.
