# De Coronatione Liber Singularis 1.10

Hieronymus Balbus, De Coronatione Liber Singularis, Cur ad Romanos Imperium fuerit delatum, Quantaque sit eius sublimitas.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-balbus/de-coronatione-liber-singularis/1.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-balbus/de-coronatione-liber-singularis/1.10

CEterum ex eiusdem Tho. disciplina constat, Deum Optimum Maximum Imperium Romanis contulisse, propter amorem patriae sanctissimas leges, et pietatem. Divus Hieronymus morum censor acerrimus in. c. omnes. xxviii. q. i. fatetur Romanos virtutibus Imperium meruisse: praesertim divini cultus, ceremoniarumque observantia. Nam (ut scribit Cicero) magnum studium fuit antiquis, non solum servandae, sed etiam propagandae religionis: De quo praeclare Valerius. Omnia,inquit, post religionem ponendae semper nostra civitas duxit, quapropter non dubitaverunt sacris Imperia seruire: ita se humanarum rerum habitura regimen existimantia, si divinae potentiae bene et constanter fuissent famulata. Hinc Plautus poetarum festivissimus, in Trinumo plausibiliter dixit: Quis est homo tantae confidentia, ut sacerdotem violare audeat? Verumtamen Imperium in teris triplicem ortum, incrementumque habere tradunt: cum alii plerique, tum inprimis Cardinalis in. d. c. Venerabilem. etc. causam, qui fil. sint leg. vel voluntate, consilioque divino: vel consensu eorum, qui reguntur: vel demum impressione, ac violentia. Illud etiam adicit per diuturnum provinciarum, populorumque consensum, qui voluntarie, tot annos sub Imperio degerunt, vitium violentiae purgatum esse: atque dissensum transiisse in consensum: ut c. de his quae vi. me. cau. l. si per vim. Quo quidem nomine Imperium Romanum dici potest iustum, omnesque nationes ei morem gerere oportet: ut per Innocent. in c. super his. de vo. et vo. et Bald. de iusti. et iur. ff. l. ex hoc iure. Quibus astipulatur illud Ezechielis: Faciam gentem unam, et erit Rex unus, et non erunt duae gentes. Cum igitur Imperium divinitus fuerit institutum, qui ei resistit, ordinationi divinae resistit, xi. q. iii. c. qui resistit. Quem non terreat illa dira exsecratio adversus rebelles, et contumaces promulgata in. c. Imperatores. xi. q. iii. Qui praeceptum, inquit, Imperatoris contemnit, sibi ipsi praeiudicium acquirit: et inter homines poenas luit: et apud Deum frontem non habet. Nonne et in Deum impius: et homines inofficiosus est censendus, qui Imperatoris maiestatem labefactare conatur: cum promulgatum sit in Authen. ut omnes obe. iu. pro. col. iiii. Imperatorem habere universam iurisdictionem ab ortu usque ad occasum Solis: et ab utroque latere, scilicet meridie septentrioneque: item et ab omnibus insulis, quae usque ad Oceani recessus extenduntur: ut in authen. ut eccle. Roma. cen. an. prae. Hinc natum est illud non illepidum glossae commentum, in Rub. c. de indictio. lib. x. Imperatorem scilicet triplici Corona insigniri, quod sit totius mundi dominus, qui tres in partes dividitur: quod enim toti Asiae dominetur: promulgatum est. l. fi. c. de tempo. appel. quod Affricae. l. i. ff. de offi. praefec. praet. Af. Quod Europae. l. ii. c. de appel. Non de nihilo scribit divus Tho. Imperatorem trahere nomen a supremo dominio, quasi omnium dominum. Et ea propter, qui ei subesse recusat, omni succedendi iure, legitimisque hereditatibus privatur, ut dist. i. c. ius Quiritium.

---

Hieronymus Balbus, DE CORONATIONE LIBER SINGULARIS. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/balbuscoronatio_1.xml.
