Latin
Quomodo olim deferebatur Pontificatus, et quae in ea re fuerit Imperatorum
Hieronymus Balbus, De Coronatione Liber Singularis 1.14
Unproofread scanNot analysed yet
HAEc ideo uberius de Caesaribus recensui, ut ad Pontifices facilior aditus pateret, quo mea omnis tendit oratio: qui tamen non Papae, nec Pontifices, sed Romani Episcopi vocabantur, nomen a vetustis temporibus deductum. Nam Athenienses, quos speculatum mittebant, quid in unaquaque subditarum civitatum boni malive, aequi aut iniqui ageretur, hos episcopos, id est speculatores vocabant: ut c. qui Episcopatum. viii. q. i. Refertque Plutarchus, Scipionem Affricanum a Senatu in Asiam missum esse Episcopum gentium, Regumque: et Cicero ad Atticum scribens, Me, inquit, Pompeius esse voluit, quem tota Campania et ora maritima habeat Episcopum, ad quem delectus, et negocii summa deferatur. Unde vero et quare Roma. Episcopo nomen hoc Papae fuerit inditum, et an sit nomen dignitatis, an potius ordinis, tradit Ioan. Andr. in praefa. Clemen. et de transla. praela. c. iiii. et xc. distin. c. si quis. Verum ut de ratione nominis ambigitur, ita dubitatione caret, Pontificatum olim per successionem deferri solitum. Nam et Petrus, quasi ex testamento Cletum successorem reliquit, vel (ut alii malunt) Linum, qui Clementem sibi adoptavit, at Cletus Anacletum, duravitque is mos usque ad tempora Hilarii. c. si Petrus. c. Moses. viii. q. i. qui Pontificatum inivit, anno salutis D. hic primus instituit, ne Pontifices successores sibi deligerent: quae sanctio est redacta inter Decretales constitutiones, et ad omne sacerdotum munus prorogata: ut in c. i. de praeb. et per universa capita, quae comprehenduntur in viii. q. i. Verumtamen quacumque ratione ad Pontificatum pater et ingressus, nemo Apostolicae Cymbae gubernacula capescebat, ni prius imperatoris auctoritas intercessisset: ut c. Adrianus. c. in synodo. lxiii. dist. Mos enim apud veteres invaluerat longo annorum decursu observatus: ut Clerus, populusque Romanus Pontificem eligeret: quo designato in Imperatoris manu erat electionem ratam, irritamue habere. c. Agatho. lxiii. distin. et ut collibitum fuerat aut eum admittere, comprobareque, aut ipso reiecto, et exploso, alterum subrogare. Perduravitque is mos usque ad Adrianum anno salutis DCCCXV. qui tanti animi fuit, ut initio Pontificatus sui ad Senatum, populumqueve Romanum retulerit, ne in creando Pontifice Imperatoris auctoritas expectaretur, utque libera essent cleri, populique suffragia. Sed huic edicto minime fuit obtemperatum, permansitque vetus illa consuetudo, Pontificis ab Imperatore confirmandi: verba sunt Platinae in vita Gregorii IX. qui praefuit Pontificatui anno Christi M. lxxii. Gregorius, inquit, multis muneribus ultro citroque missis, cum Henrico Imperatore in gratiam rediit, qui eum in Pontificem Roma. confirmavit, ut tunc temporis mos erat.