Latin
1.17.4 to 1.17.5
Hieronymus Balbus, De Coronatione Liber Singularis 1.17.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus necessario efficitur, ut Imperator sola ex electione administrare non possit, nisi prius confirmationis virtus accesserit. Ad haec accedit auctoritas. d. c. Venerabilem. ubi scriptum est, ius, et potestas examinandi electum in Regem: et ad Imperium promovendum: et in Cle. Romani. ius, et potestas eligendi Regem, in Imperatorem postmodum promovendum. Quibus ex locis deprehendi potest, duos esse in Caesare quasi dignitatis gradus: Unum, quatenus est Rex: Alterum, quatenus Imperator promovendus. Sed cum duo gradus invicem iunguntur, quorum ea natura est, ut ordine perfectionis alter alteri succedat, qui inferiorem tenet, ad superiorem scandere non debet: ut diaconus, ad ea quae vel Episcopi, vel presbyteri. xciii. di. c. diaconus. Ex qua graduum successione constat, eum qui in primo Regis gradu collocatur, nondum sublimitatis Imperialis gradum posse attingere: quod plane declarat Nicolaus. ii. c. in nomine domini. xxiii. distin. ubi ait, Filius noster Henricus, qui in praesentiarum Rex habetur, et futurus Imperator, Deo concedente, speratur: dialectica sunt haec, atque in exercitationem argutiarum saepe iactata.