Latin
De Christianis Imperatoribus, et quid Constantinus ecclesiae Romanae contulerit.
Hieronymus Balbus, De Coronatione Liber Singularis 1.22
Unproofread scanNot analysed yet
TRadit Innoc. aequissimus in asserenda Pontificis Imperatorisqueve potestate vindex, qui velut in Critolai trutina utriusque copias et facultates expendit: Tres Imperio Romano praefuisse, qui de sede Apostolica quam optime meriti sunt. Constantinum: de quo in. c. Constantinus. XCVI. distinct. deinde Iustinianum sanctissimarum legum promulgatorem. postremo Carolum Magnum: de quo in c. Adrianus. lixii. distinct. Sed Carolus V. sub cuius dectu, felicibusqueve auspiciis Christo militamus, tanta est (quod sine ulla adulationis suspitione dictum velim) in sedem Apostolicam pietate, observantiaqueve: ut tribus his, vel aequalis, vel multo etiam (a verbo absit invidia) superior esse videatur: Cuius munificentia, incredibileque animi magnitudine effectum videmus, ut summus Pontifex a tot fluctibus, vel verius naufragiis ereptus, in pacatissimum quietis portum sit delatus: Atque se des Apostolica Urbis Romae domina, et Regina optimo iure, et fit, et habeatur. Quodne quis minus considerate dictum putet, historiam priscorum Caesarum paucis attingam. Ex Imperatoribus duo Philippi, pater et filius, omnium primi Christianum nomen acceperunt anno salutis. CCXC. post quorum infelicem exitum, uterque enim fraude Decii necati sunt, imperavit Decius, maximus Christiani nominis hostis: qui Cornelium urbis romae Episcopum variis cruciatibus crudeliter interemit. Ventum est tandem ad auspicatissima Constantini tempora, qui a Silvestro una cum filio Crispo salutaris fontis lavacro expiatus, sub sacro sanctae crucis vexillo hostes pene innumeros superavit. Sub hoc Principe, qui anno Christi. CCC. XXXIX. Imperium obtinuit, Christicolae prius a Tyrannis oppressi, paulatim respirare coeperunt. Ceterum quae de illius donatione vulgo feruntur, et magnos alioquin assertores habent nec propugnare, nec oppugnare est animus: quum duo eximii Sedis Roma. Cardines, non minus doctrina, quam pietate clari Nicolaus Cusanus, et petrus Aleacensis adeo accurate, copioseque rem omnem explicarunt, ut nihil supra addi posse videatur. At Pius Pontifex sedulus rerum vetustate in volutarum indagator, in nobili illo Dialogo, quem ante Pontificatum in Germania edidit, Paleae scripta de Constantino, ut subditia et adulterina refellit: invehiturque contra miseros 8ut eius verbo utar) legistas, qui tantum sudant disputando, an id valuerit, quod nullo unquam tempore fuit. Nam Laurentium Vallensem missum facio, qui calumniandi potius, quam veritatis indagandae studio, in sacram Sedem Apostolicam petulantissime debacchatur: eos autem ut prius auctores sequar, qui procul ab invidia, et metu, rursus a gratia, et amore haec ex fide retulerunt. Ex quorum monumentis innotuit Constantinum ecclesiam in Urbe Roma condidisse in hortis Equitii, non longe a Thermis Domitiani: donaqueve obtulisse patinam argenteam, et cyphos duos, et calicem aureum, aliaqueve vasa ex auro, argentoqueve conflata: fundum quoque Cornelianum dedisse dono in agro Sabino: et hortum in Urbe ad regionem duorum adamantum. Item domum in regione Orphea intra Urbem. Reliqua de eius donatione, et lepra, et baleno sanguine puerorum redundante passim decantata, silentio praetereo, ne odium gratuitum mihi comparem.