Latin
1.3.4 to 1.3.5
Hieronymus Balbus, De Coronatione Liber Singularis 1.3.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
c. quo iure. distin. viii. Cui astipulatur ioannes Papa. c. si Imperatori. xcvi. dist. Si, inquit, Imperator Catholicus est, habet privilegia suae potestatis, quae administrandis legibus publicis divinitus est consecutus. Et mox adiungit, Ne contra Dei beneficia pugnare videatur, a quo propriam consecutus est potestatem. Quid quod in. c. quaesitum. xxiii. qiiii. et d. l. in nomine domini: diffinitur, Iura Imperii a caelesti numine tradita esse: namque Imperium sequitur Deum: ut in authen. de digni. col. vi. Idcirco Imperator appellatur Pater omnium post Deum, authen. ut ex exac. insti. do. col. vii. Ad haec stabilienda pleraque afferunt veteris novique instrumenti testimonia, ut illud Proverbiorum. c. viii. Per me Reges regnant: et Psalmographi, Deus iudicium tuum Regi da: atque id generis alia. Insuper illum locum ex 1. Petri epistola, deum colite, Regem honorate. Item et illum, Sub diti estote omni potestati, sive Regi tamquam praecellenti, sive Ducibus ut ab eo missis. c. solite de maio. et obe. c. magnum. xi. q. i. Nec parum facit divi Pauli auctoritas in Epistola ad Romanos: Non est, inquit, potestas nisi a Deo. et Matth. xxii. Reddite quae sunt Caesaris Caesari, quae sunt Dei Deo. c. convenior. xxviii. q. viii. ubi divus Ambro. quae Caesaris, quaeve Pontificis partes sint luculentissime recenset.