Latin
Argumenta quibus canonum professores asserere student omnem Imperatoris
Hieronymus Balbus, De Coronatione Liber Singularis 1.5.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter tradunt Graecae Romanaeque historiae scriptores, regibus expiandae caedis munus incubuisse. Sacerdotium enim ante legem caelitus Mosi traditam sola humana institutione deferebatur, ut testis est divus Thomas, quem vehementer auctorem sequor, in i. secundae. q. cv. De hac tota disceptatione egregie scribit Ioan. Parisien. in eo quem aedidit, de potestate Papali et Imperiali, libro. et Dantes Florentinus in Opusculo, quod de necessitate Monarchiae inscribendum duxit, et omnium postremus Antonius Rosella. Hi utrumque inficiantur, vel per Solem, et Lunam, vel per duos gladios Imperium et sacerdotium significari: et licet Clemens. III. in d. c. solite, aequiparet ambas potestates Soli et Lunae: tamen (ut memorabilis glo. ibidem explicat) haec duo mundi lumina a summo rerum Opifice proveniunt: non autem alterum ab altero emanat. reliqua quibus adversarii se tuentur, ut frivola et inania reiciunt.