Latin
AMPLISS. PATRI GARSIAE DE LOAYSA EPISCOPO OXONIEN. ET CAESARIS CONFESSORI, IN
Hieronymus Balbus, De Coronatione Liber Singularis front.2
Unproofread scanNot analysed yet
CUM te viscendi, et salutandi causa nuper adiissem, vidererisque a maioribus curis expeditus: inter nos ortus est sermo de ea, quae omnium in ore versatur, Coronatione: super qua cum multa ultro citroque commentaremur, eo deducta est oratio, ut ex recentis memoriae annalibus retulerim, quatuor fuisse Caesaris nostri proavos, qui continuata serie in Imperium successerunt. Quorum duo, Sigismundus, et Federicus nihil antiquius habuere, quam Coronae adipiscendae gratia Romam usque magnis itineribus proficisci: Duo vero reliqui, Albertus scilicet, et Maximilianus, sive quod rem totam parvi fecerint, sive quid aliud in causa fuerit, id munus neque appetere, neque oblatum suscipere curarunt. Quibus a me narratis, duo percontatus es: Unum, an haec ipsa Coronatio ad Imperii iura capescenda, stabilendaque aliquid afferat: Alterum, an his infularum sollennibus, ita praefixus et constitutus sit locus, ut alibi quam Romae fieri nequeant. Quem admodum nec Feriae Latinae, nisi in monte Albano: nec sacra Parasceves, nisi Hierosolymis celebrare fas erat. Ego cum ad utrumque explicandum me minus paratum viderem: quod ea studia iampridem intermiserim, quae nisi assiduo usu exercit ationeque alantur, e memoria prorsus evanescunt, in aliud tempus responsum distuli. Sicque a te discessi, ut mox in Bibliothecam divi Dominici me receperim: unde non prius sum egressus, quam evolutis grandibus quibusdam iuris Caesarei, ac Pontisicii voluminibus: adhibitoque amplissimi patris L. Cardinalis Sanctorum Quatuor, viri ad omne officium expositi, et de Caesaribus nostris quam optime meriti, consilio atque iudicio, hunc confecerim sive commentarium, sive farraginem, sive Cenionem malueris appellare: in quo nihil penitus est meum, praeter operam, quam navavi: ut ea, quae carptim, et ut quisque liber in manus venerat, celeri calamo ex scripseram, in unum veluti corpus offingerem, et totidem verbis cadam ipsa redderem. Nam ut apud veteres furis consultos, qui vel unae syllaba a praescripta actionis formula cadebat, tota causa cadebat: Sic mihi cautum volui, ne transversa quidem linea in alienis scriptis afferendis attestandisque aberrarem. Boni itaque consule, si qua forte hic verba reperias, nec Latina Moneta percussa, nec Civitate donata: id enim feci non tam Latini sermonis inopia (licet et id quoque) quam ut sensus planior, explicatiorque reddatur: speroque fore, ut quantum mihi laudis adimet eloquentia neglecta, tantum gratiae conciliet veritas patefacta. Duo vero in causae sunt, cur hanc paucarum horarum lucubratiunculam tuo nomini dedicarim, et quod a te haec omnis disputatio est nata, et quod ubi colluctantium inter se iuris consultorum sententias recensui, ad divum Thomam, cui non minus pietate, quam sapientia proxime accedis, tamquam ad sacram Anchoram confugio. Quo circa tuo gravissimo iudicio, exactissimaeque censurae, cuius omnis doctrina ex uberrimis Divi Thomae fontibus emanat, hoc quicquid est commendationis subicio: ad quam explicandam, ut commodior mihi aditus detur, quaedam de origine, et usu Coronarum paulo altius repetam.