Latin · Elegiac couplet
MILITIS CHRISTIANI DESCRIPTIO, EX ULTImo capite Pauli ad Ephesios sumpta., EXORDIUM.
Hieronymus Spartanus, Miles Christianus 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
NIL quia non redolet furibundi proelia Martis,
Et sonat arma senex, et sonat arma puer:
Militis officium, bellique docebimus usum,
Si quem forte iuvet fortis ad arma manus.
Dulcis inexpertis equidem Mars esse videtur,
Otia militiam turba cruenta putat,
Vendit et exiguis animam cum corpore nummis,
Spemque levem pretio divite vulgus emit.
At non tam vili sapiens sua membra reponit
Praemiolo, exspectat sed meliora sequi.
Nec ruit in quoduis, cautus per proelia, bellum,
Martis at expertus post magis ipse cavet.
Haec igitur, cui castra placent, documenta recondas,
Militis ut possis munus obire boni.