Latin · Elegiac couplet
LIBRARIUS LEctori., lines back.2.2.1-back.2.2.44
Hieronymus Spartanus, Miles Christianus back.2.2.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
DExtra ubi consurgens se moverit alta tonantis,
Mox capiat celerem turba inimica fugam.
Agmina mox fugiant retro dispersa malorum,
Nec sacri vultus fulmina tanta ferant.
Ut faciles vacuum sparguntur in aera fumi,
Sic disperge hostes conditor alme tuos.
Fusilis appositos ut cera liquescit ad ignes,
Sic pereat peccans impius ante Deum.
Deliciis at plena habeant sua gaudia iusti,
Ante Deum iusti gaudia certa ferant.
Grata Deo iussis diffundite carmina linguis,
Ipsius ut sacrum nomen ad astra ferant.
Exaequate viam venienti e sedibus altis,
Qui placidos infert in sua regna pedes.
Sicut enim Dominus vere est, ita iure vocatur,
Laetitiae nobis causa sit ante Deum.
Qui viduas curat, charisque parentibus orbos,
Ipse habitat sedis templa beata suae.
Ipse domos steriles fecundis fetibus implet,
Vinctorum domito carcere, vincla levans.
Hunc qui despiciunt, huic qui parere recusant,
His habitanda dabunt arida rura locum.
Cum Deus ante tuum populum gradereris, et omne
Vasta peragrares, quicquid eremus habet.
Omnia tunc magnae tremuerunt viscera terrae,
Tunc madidus subitis imbribus aer erat.
Nam Deus ille aderat, cuius praesentia rupis
Sinaidos celsa legit in arce locum.
Qui Deus israelis, ut est, sic iure vocatur:
Cuius ad aspectum cuncta creata tremunt.
Languida facta tua est genitor possessio, et aret,
Mitte salutares quae medeantur aquas.
Ut tua fructiferas habitent animalia terras,
Pasce tuae miseros dexteritatis ope.
Ipse suum verbum Dominus dabit, omnia fient
Regna Euangelii lumine plena novi.
Ipsi inter sese reges quibus agmina parent,
Bellica amicitiae foedera percutient.
Post haec ipsa domus habitatrix inclyta magnae
Aequa lance novas adnumerabit opes.
Cum tamen extremas inter recubabitis oras,
Et loca quae limes claudit utrimque suus.
Tunc erit argento celeris tincta ala columbae,
Aurea tunc placidae penna volucris erit.