Latin · Elegiac couplet
LIBRARIUS LEctori., lines back.2.2.131-back.2.2.155
Hieronymus Spartanus, Miles Christianus back.2.2.131-155
Unproofread scanNot analysed yet
Sic tibi summe opifex rerum nova carmina dicam,
Cantabunt laudes organa nostra tuas.
Organa, sed fidibus bis quinque instructa, feremus
Plectra, lyras, citharis, organa, nabla, tubas.
Per quem dura gerunt reges et proelia vincunt,
Davidem servas hostis ab ense tuum.
Eripe me, servaque volens, aliena repelle
Agmina, quae legi sunt inimica tuae.
Qui cum sint homines reprobi, mendacia miscent,
Quorum dextra dolos insidiasque struit.
Ut nostri incipiant nobis adolescere nati,
Ut tener e molli surculus exit humo.
Ut nostrae niteant formoso corpore natae,
Qualis in eximia est pulchra columna domo.
Ut sint nostra opibus penuaria plena repostis,
Copia nec cesset, nec vacet ista manus.
Ut grex mille ovium producat milia centum,
Quae nunc nostra avido pascua dente metunt.
Terga boum gravibus sint pinguia et apta ferendis,
In nostras veniat nulla ruina domos.
In nostris vox nulla sonet truculenta plateis,
Et possit nostris rebus abesse nihil.
Felicem populum qui tantis dotibus auctus,
Se Domino curae noverit esse Deo.
FINIS.