# Christi Vinea 1.1

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea, PROLOGUS.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.1

QUi vineae Christi semel gustaverit
Vuas, nihil dicturus esse dulcius:
Nec ille noctes, et dies parcet sibi,
Donec suis manibus Deo faciat opus,
Manu ligonem conterens facili suum.
Omnes velim mortales hac sub vinea
Aestus diei perferre, usque ad vesperam.
Quid ista tandem cura proficiat tua,
In Vinea sua optime cavit Deus.
Scimus vocatos Christianos esse nos,
Ad hos labores consecratae vineae:
Hoc est, Dei accepisse praecepta omnia,
Ut impleamus ea pro nostris viribus,
Et ambulemus ut iubet vocatio
Mortalium, quoniam Dei vivi sumus
Factura: mundi machinam ut fecit statim,
Incoepit in nobis opus bonum Deus,
Et perficiet id usque in filii diem.
Sui deditque spiritum nobis sacrum:
Operabitur virtutes ille sedulo,
Remunerabit nostra merita denique,
Olim coronans dona quae dedit sua.
Domino Deo cadimus, stamusque singuli:
Sed insuper coram Christo bonum et malum
Ut gessimus, referemus, quando iudicat.
Audi tamen, tuoque corde collige:
Ego eligo, et iustifico sine meritis tuis,
Meritis tamen gratis te glorifico tuis.
Neque poteris dicere mihi, Cur sic facis?
Ego super vos respicio, dicit Deus.
Verumtamen placuit, et consilio suo
De crevit arcano, se non concedere,
Ut homo operam suam impendat gratis sibi,
Si bona operatus est. in unum transeunt,
Et debitum mortalium, et gratia
Dei. Igitur in vita quantum facere potes,
Fideliter labora: confidentiam
Noli relinquere, imo constanter tene.
Quoniam Dominus tibi per filium suum
Dabit, quod optimum est. Spera, et serva fidem.
Huius rei ut daremus testimonium,
De Vinea Domini Dei suscepimus
Coram agere vobis, spectatores optimi,
Hoc Drama Comicum. Vos aequo noscite
Animo, quid hac sibi voluit parabola
Christus, suo quinos redemit sanguine.
Placebit omnibus, si verborum Dei
Curam gerere mavultis, quam vel fabulas
Audire Plauti, vel senis Terentii.
Date rogo silentium, ne nos iniquitas
Plebis, loci've territet, quo postea
Forsan nihil placeat apud vos ludere.

---

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zieglervinea_1.xml.
