# Christi Vinea 1.3.3.1-50

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea, ACTUS PRIMUS., SCENA III. Isaar, Sichar, operarii. Puer. Hiram, Malasar, Pharisaei., lines 1.3.3.1-1.3.3.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.3.3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.3.3.1

Domini dies haec est, illi vacabimus
Ieiuniis, precationibus piis:
Quoniam labore multos iam consumpsimus
Dies gravi. Sich. Sic est: nec ipse vult Deus
Labore consumi nos: festos hos dies
Dedit, sibi sint gloriae, nobis tamen
Miseris saluti. Qui'nam sunt quos conspicor?
Heus here redi, sunt qui te conventum volunt.
Abeo. Quid isti dicant, specta paululum.
Ecquid tibi praesentis anni perplacet
Initium? cui vix similis fuit alius.
Salvos venire gaudeo vos, ô patres.
Ette videre salvum gaudemus Sichar.
Quid tu mihi respondes Malasar rogo?
Fulgore primo captus anni huius novi,
Statimque ver felix futurum cogito.
Nec me fefellit mens, testis mihi est ager,
Qui solus à me cultus unice, neque
Quid pollicetur, vana nec iactat mihi:
At cum videtur postulare res, meum
Implebit horreum ultro multo foenore.
Seges illa magnum foenus agricolae dabit,
Quaecumque laetis tenera luxuriat satis,
Sicut tibi quod ut vertat quam prospere
Opto, nec invideo, vicine candide.
Quid vineam laudem meam? iubet bene
Sperare vinitorem, palmites graves
Extendit, uvae coeperunt iam crescere.
O' ter, quaterque prospero sato dati,
Quibus est abunde, quae praesenti consulant
Vitae, mihi impius gravat fessas manus
Labor, diei qui calorem perfero,
Pro pane quaerendo pauxillo liberis.
Quam vos facillime agitis, quam estis maxume
Dites, potentes, fortunati, nobiles,
Tam maxime vos aequo animo aequa noscere
Oportet, si vos vultis perhiberi probos.
Verum quia est vobis satis, non creditis
Pauperrimis quidem nobis operariis.
Taceto, fient, quae fieri aequum est omnia.
Quid enecas vitam tuam? vivit Deus.
Cuinam negatur aliquid in populo? modo
Roget, laboret, obduret: melius habet,
Quisquis potest fortunam adversam perpeti.
Plus est enim durando casus vincere
Saevos, vicesque rerum providere, quam
Subire fata, et morte ascita frangere
Vitae labores, vel luctu domos gravi
Miscere. Sich. Praestat, ut dicis: sed interim
Esurio. quis vestrum dabit porro cibum?

---

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zieglervinea_1.xml.
