# Christi Vinea 1.3.3.97-123

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea, ACTUS PRIMUS., SCENA III. Isaar, Sichar, operarii. Puer. Hiram, Malasar, Pharisaei., lines 1.3.3.97-1.3.3.123. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.3.3.97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.3.3.97

Fortasse regnum possidetis vos Dei
Solum, nec ulla pars relinquitur viris
Nobis, pecunia multa carentibus.
Quaeras tibi qui respondere possiet.
Deus profecto fortunare divites
Cum coepit, urget, et felices exitus
Illos habent in hac vita: quid postea
Fiet boni, nemo novit viventium,
Quam gaudeant isti de fortuna sua,
Quos una posset nubes praecipites dare:
Adeo nihil praestabit. O' fallax bonum,
Quantum malorum fronte quam blanda tegis.
Cessate divitiae mentem corrumpere
Meam mihi: labore malo vivere,
Quam tot pecuniae curis cruciarier.
Quid enim iuvat, si homo totum lucratus est
Mundum, et facit animae interim periculum?
Hoc gaudeo, quod numquam virtus inclita
Defertur ad Stygias umbras, et Tartarum,
Nec saeva fortes fata pertrahunt viros
Unquam per amnes Lethaeos ad inferos.
Sed cum dies consumpta summas exigit
Horas, iter tunc gloria ad superos facit.
Nemo venit, meas qui conducat operas
In crastinum: iamque hesperus de alto venit.
Ergo domum recta ibo: crastino die
Forsan futurus est aliquis, qui me velit.

---

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zieglervinea_1.xml.
