# Christi Vinea 1.4.3.47-76

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea, ACTUS SECUNdus., SCENA III. Abdon. Hiram. Rodochus., lines 1.4.3.47-1.4.3.76. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.3.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.3.47

Quid dicis? in mundi regnat medio scelus:
Nec cura iuris: sanctitas, pietas, fides
Nulla est: pudor valet: fas est, quod est nefas.
Regnant modo, quos fama vel populi nihil
Adversa terret: maximum hoc cuivis bonum est,
Quod facta domini cogitur populus sui
Tam ferre, quam laudare. Qui Deum timet,
Contemnitur, male audit: insuper iacet
Amator ipsius veri, mendacium
In orbe praevalet, assentatio viget,
Calumniae crescunt vires: et pessimum
Quod est, regit numus, pauper contemnitur.
O' lenta nimium maximi Dei manus,
Et ira patiens post nefas tantum. Vide
Vis magna mentis divitum, philautiae
Student: iuventus perditur luxu, otium
Nutritur inter laeta fortunae bona.
Hoc esse poenae maximam causam reor,
Quod omnium rerum summa est iam caritas.
Vix sustinere poterit haec scelera Deus
Diu: tamen Deo statuo nullum modum.
Multa patiar licet, tamen numquam excidunt
Mandata maximi Dei, dico et, Doce
Me, et da mihi intellectum, ut discam ea omnia.
Non displicet, roganti subvenit Deus.
Exempla Bibliae locis multis docent,
Sic contigisse quondam nostris patribus.
Invitat ad labores sol hinc oriens.
Haec hora constituta mercenariis,
Nec dubito quin mox adsient qui nos velint.

---

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zieglervinea_1.xml.
