# Christi Vinea 1.4.4

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea, ACTUS SECUNdus., SCENA IIII. Christus. Lamuel procurator. Abdon, Rodochus, Abed, Helim, operarii.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/1.4.4

Sunt'ne parata Lamuel iam singula,
Opus quibus fuerit in vinea mea?
Etiam Domine, deest nihil. Chr. Quare ibimus.
An'ne laborant, quos conduxi, strenue?
Pro viribus funguntur officio suo.
Sed quos volo, video. Quid, ô viri, placet,
Mercede pacta iusta vineam meam
Intrare? singulis quod iustum erit dabo.
Quid ergo de die in diem nobis dabis?
Mercede mercenarius dignus sua est:
Nosti Domine. Ch. Nec frustra postulo mihi
Fieri labores. Singulis denarium
Numerabo, postquam diligenter videro,
Et strenue gessisse vos in vinea.
Esto, recipimus: operas spondeo tibi
Nostras. Ch. Abite, mox sequemur nos duo.
Quicquid potest manus vestra, instanter agite:
Quia nec opus, nec ratio, nec sapientia
Apud inferos erunt, homo quo properat.
Non sufficit, necesse plures mittere est.
Illic viden, Domine, alios stantes viros.
Et tertiam sonare iam mox audies.
Ite in meam et vos vineam: quod postea
Iustum fuerit, id ego dabo vobis viri.
Quantum laboris absolvent isti putas?
Si diligenter operam modo nauaverint.
Quanto quoque fuerint plures operarii,
Tanto quidem plus gaudii capio. meae
Ego vineae curam gero, quam mihi neque
Vel rapidus amnis, vel procellosum mare,
Pontus've saevus, horrida aut vis ignium
Adiuta flatu, nec tempestas grandinis,
Nec fulmen è caelo dimissum saevius
Disperdet illam, sic custodiam bene.
Horam video sextam esse. Cur hic tam diu
Statis, nihil laborantes? ite potius
Et vos in ipsam vineam recta meam:
Et quicquid inde debebo, lubens dabo.
Omnes velim quotquot viventium forent,
In vineam venire proxime meam.
Dulcis labor, certumque praemium datur.
Fraudes ibi nullas volo fieri quidem:
Et crede, nulla nube respersus iubar
Laxabit ardens fervidum Titan diem.
Bonus paterfamilias sum, qui praemium
Nullo laborum respectu numerarier
Volo, in mea quando laborant vinea.
Unum requiro saltem, diligentiam,
Laboris atque parui nullam nauseam.
Quis'nam venit, qui nos sibi servos velit?
Nemo est: nisi qui per forum rectissime
Incedit, omnium qui vivunt optimus.
Huic ego laborabo, vel si gratis licet.
Quid hic viri statis? iam nonam cernite
Horam. labore vestro opus quidem mihi est,
In vineam meam statim, volo, pergite.
De praemio dixit nihil quicquam, roga.
Nihil etiam paciscemur cum ipso, tace:
Plus forsitan nobis, quam tu speras, dabit.
Nullis enim prius, vel plus unquam datur,
Quam qui Dei plus confisi sunt gratiae.
Recte mones, eamus ergo proxime.

---

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zieglervinea_1.xml.
