Latin
ACTUS TERTIUS., SCENA III. Christus. Lamuel. Isaar. Sichar. Abdon. Rodochus., lines 1.5.3.1-1.5.3.49
Hieronymus Ziegler, Christi Vinea 1.5.3.1-49
Unproofread scanNot analysed yet
Advesperascit. Advocasti ex vinea
Operarios? Lam. Adsunt Domine sub limine.
Intrent iube. Mercedem solve protinus.
Intrate vos, quotquot laborastis, viri.
Hunc sume saccum, et expedi pecuniam.
Numera, satis collectum erit pro singulis.
Noli negare mercedem fratris tui
Pauperis. et indigentis mercedis suae.
Reddas eadem ei die, quo opus tibi
Fecerit, et ante solis occasum: quia
Est pauper, ex eoque sustentat suam
Animam, ne clamet contra te ad dominum Deum,
Et id tibi in peccatum vergat forsitan.
Quid singulis Domine iubes persolvere?
Labore sunt enim, pars maior, impares.
Ab ultimo qui venerit, primum incipe,
Et usque ad ipsos primos tandem perveni.
Denarium da singulis pro praemio.
Do quod iubes domine, et quod vis fieri, iube.
Accedat ultimus, qui venerit omnium,
Deinde ceteri sequantur ordine.
Habes denarium. Isa. Bene est. La. Denarium
Habes. Sich. Ago tibi gratias ter maximas.
Accipe pariter et tu denarium tuum.
Quid hic dabit nobis? multo plus arbitror.
Cur non? La. Venite vos viri, quod vestrum erit,
Accipite singuli denarium. Rod. Quid est?
Hi qui novissimi venere in vineam,
Aequantur hic nobis: at isti non nisi
Horam unicam laborarunt, hos denique
In praemio nobis aequas? Iniuria est.
Quoniam diei nos aestum portavimus,
Et in labore perduravimus tuo.
Quid murmuras multis? reddo tibi tuum.
Nolo. La. Iubet dominus haec vobis solvere.
Quae subita vultus causa mutavit tuos?
Quid ira fert? quid postulat murmur, doce.
Aequavit illos nobis, qui novissime
In vineam venere, cum nos hoc die
Toto gravem solis tulimus aestum. Quid hoc?
Quare cupio numeres nobis plus quam alteris.
Amice, cur benignitatem aliis meam
Nunc invides? Mea in alios benignitas,
Aut liberalitas, te non laedit. Tace,
Nullam tibi facio praesens iniuriam.
Quid pactus es mecum? nonne ut pro opera tua
Denarium darem tibi per singulos
Dies? Habes mercedem pactam: quid tibi est
Rei amplius? Tolle ergo quod debeo, et abi.