Latin
ACTUS TERTIUS., Epilogus.
Hieronymus Ziegler, Christi Vinea 1.5.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vidistis, ô viri clarissimi, modo
Quam vineae curam suae gerat Deus.
Is est paterfamilias, iustus vinitor,
Qui vineam suam voluit fidelium
Ecclesiam esse, firmiter credentium.
In vinea hac iusti vocantur palmites,
Vuas ferentes dulces omni tempore,
Donec bonos à degeneribus segreget,
Eo die, quo procurator vineae,
Hoc est redemptor Christus mundum iudicat,
Et omnibus solvit laboris praemium.
Quot palmites frugiferos Domini protulit
Vinea? vel inde quot feret? si sunt boni
Operarii, Dei conducti in vineam,
Et non novorum doctores sint dogmatum.
Hic labor, et opus est, quo modo faciat satis
Vocationi mortalis modo suae.
Operarios vocamus hos, qui praesident
Christi gregi, veri docentes tramites,
Verboque membra Ecclesiae pascunt Dei.
Praesint bonis exemplis, atque moribus,
Vita pia sub conversationibus,
Viri probabiles, opere iustissimi.
Huiusmodi viros ad se vocat Deus,
In hac sua digni laborent vinea.
Non otiosos quaeret, aut pigros, quibus,
O' negligentes, dicturus semel pater
Caelestis, profanum ite quin vulgus procul,
Quis vos in hanc meam conduxit vineam?
Vel quis vocavit unquam nesciente me?
Non novi ego vos pharisaei pessimi,
Ventres pigri, devastatores vineae,
Et vitium pestis, calamitas, et lues.
Iniusta vestra lingua cogitat die
Tota: dolum facitis sicut novacula.
Quare tuam radicem de viventium
Terra auferet, videbunt iusti, et insuper
Te publice ridebunt cuncti, quia vales
In vanitate, loqueris et mendacium:
In vestimentis ovium intrastis vineam,
Intrinsecus lupi feroces, belluae,
Immanitate praediti, viri nequam.
Iram Dei fugere, dum est tempus, discite,
Et vineam illius colere forti manu.
Vobis loquor, qui Christi pascitis gregem,
Curate commissum populum verbo Dei:
Operarios vos inveniat dominus Deus
Iustos, pios, fideles, impigros, bonos.
Quod si minus, non sufficient haec quae loquor,
Imo sua vos expellet de vinea:
Eo loci ponet, ubi stridor dentium est,
Mortaliumque eiulatus miserrimus:
Id equidem opinor esse lamentabile.
Sed est paterfamilias huius vineae,
Multum misericors, semper plenus gratia.
Venite modo, agite vitae paenitentiam.
Vos suscipit operarios sub vespera
Etiam, dabit veniam delictis omnium.
Finem facio dicendi, consulite boni:
Christus redemptor noster, filius Dei
Faxit precor gratum sit spectatoribus.