# Christi Vinea 2.1.1-3

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea, 2.1.1 to 2.1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.1.1

QUam primum munus docendi iuventutem in Republica vestra, Amplissimi patres, suscepi, statim id negotii mihi dari intellexi, ut pueros meae fidei commissos, et in bonis literis, et honestis moribus recte instituerem. Quod quidem eo diligentius facio, quod sciam pium opus esse, et videam vos hanc nostram scholam (quam poeticam vocant) liberalissime fovere: tantum abest, ut eam vestra auctoritate, omnique benevolentia, non quottidie magis iuvare, et promovere cupiatis. Quamobrem cum proxime praeterita hieme, saeviente apud nos peste, rus habitatum, cum quibusdam discipulis concessissem, cogitavi honestum, et ex usu discipulorum fore, si sub reditu nostro in urbem, puerorum ingenia ludicra quadam actione exercerem. Sed quia profana, ob gestus aliquando petulantiores, non omnibus probantur, sacrum propositi nostri argumentum elegimus. Quo sane invento, rem (quod dicitur) factam habere, non difficilis mihi coniectatio erat. Statim igitur id quod erat sacrum, et Euangelicum, poetas imitatus nostri saeculi plures, in formam Comicotragici Dramatis, numeris Iambicis redegi. Deinde pueris dedi, et publice agere institui. Neque leviusculis causis ductus: quippe sciebam, disciplinam iuventutis publicam esse debere: maiorum ex Platone officium, curare, ut tenella iuventutis germina ad iustam frugem virtutis adolescant: in publico loqui discant: ut de rebus cum gravitate, alieniore aetate facilius disserere possint: et in summa, nihil non tentent pueri, quod sibi non possit laudi esse et duci. Quod maximum est, vobis Amplissimis viris, sui profectus specimen ederent publice. Huiusmodi denique ludo sapientia comparatur, quod versatur in contemplatione. Est autem in sapientiae contemplatione, oblectatio eximia, iucunditas inenarrabilis: quae ut propria ex ludo petitur, delectamur utique earum rerum contemplatione, quas appetimus, vel quas agere instituimus. Unde Proverbiorum octavo: Delectabar per singulos dies, ludens coram eo, et ludens in orbe ter rarum. Quis potest esse ludus Deo gratior, quam ille quem ex Euangelii veritate nobis, tamquam ludum verissimae sapientiae inculcamus? Utinam in frequentiori usu esset huiusmodi Comoediarum actio: sed ita, ne in theatrum veniret innocens illa pueritia, ut derideretur à spectatoribus, ut plerumque fit, sed potius ad maiora exhortaretur: quod demum fit, si placet, et stat Comoedia. Hic ego non moror quorundam cavillationes, qui hoc studiorum exercitium ê scholis plane, quasi Histrionicum, eiciendum clamitant, probroque ludicram artem et scenam ducunt. Dicet fortassis aliquis: Christus non lusit, non ludendum cum Euangelio, non in scenam trahendus Christus, aut sancti eius, verba Christi non in rhythmos trahenda, etc. Bene.

---

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zieglervinea_1.xml.
