Latin
2.1.4 to 2.1.6
Hieronymus Ziegler, Christi Vinea 2.1.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nemo bonus id in contemptum tentavit unquam. Ego vero non male illos agere puto, qui haec, et huiusmodi alia exempla ad imitationem Christi, sive per comoediam, sive alio Dramatis genere plebi proponunt: unde quilibet imperitus, vitae suae ad gloriam Dei instituendae rationem inveniat. Quoniam fere omnes homines huiusmodi piis actionibus delectamur, et capimur: quas et Ecclesiae hodie conservat auctoritas, ut videmus multis in locis annuatim fere fieri ludos sacros, passionem Christi imitantes. Quis improbavit? Igitur nec huiusmodi nostros ludos sacros è schola reiciendos puto. Quod si quis aliter sentit, oportet hunc fere maiorem partem sacrarum Comoediarum delere, et abicere. Quare aliorum patrocinio auctoritateque fretus, in hoc genere ludorum memet antea saepius, et adhuc exercere soleo. Non docemus pueros lascivire, immo cum summa modestia et reverentia Evangelio digna, imitari Christum. Legimus quidem Comoediarum actores à Tiberio et Nerone Italia pulsos, sed ob flagitia plurima. Qui vero artem puram, cum continentia imitati sunt, in gloria erant. Sic Cicero Roscium histrionem oratione elegantissima defendit, eo quod populus Roscio gestum agente, tumultuarit. Quin et idem Roscium suas delicias dictitare solitus fuit: et id tantum ob summam artificii peritiam. Augustus Caesar histriones singulari privilegio donavit. Graecis vero etiam prodiisse in scena, honori fuit, nec probro datum est. Certum denique erat apud veteres, doctissimum in scena propter artificium, dignissimum quoque curia propter abstinentiam. Porro cum Ophileten nostram publice in vestra Republica, Ampliss. patres, saepius spectandam proposuerim, non indignum videtur, eandem etiam vestris dominationibus defendendam tradere. Igitur Amplissimi patres, libenti suscipite animo parvam hanc opellam nostram, bonique consulite, quod bono animo publicavi. Praeterea sic statuatis velim, me tam esse deditum vestrae iuventuti, quam qui maxime: et si qua in re opera mea, puerorum rationibus, studiisque melius fieri potest, omnem me moturum lapidem, certius vobis polliceamini, licet. His ego me V. D. commendo subdite. Valete felicissime. Ex Musaeo nostro, Kalendis Maii, anno Domini M. D. XLIX.