Latin
AD CLARISSIMUM virum D. Martinum Klostermair, Medicinae doctorem, etc. Hieronymi
Hieronymus Ziegler, Christi Vinea 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Si quid Ophiletes potuit, clarissime Doctor, Musis
Nosti: iudicio statque caditque tuo.
Omnia praestitimus, querimur licet improba
Tempora, quod soleant laude carere sua.
Nos tamen officio satis est studuisse frequenti,
Exiguum quamvis carmina pondus habent.
Nemo suae merito fraudetur laudis honore:
Quod potuit, praestat, si meliora nequit.
Quare ne grave sit, sacras defendere Musas,
Tempore quo deceat, conciliante loco.
Christus Rex regum, et Dominus dominantium.
Ioannes, Philippus, Petrus, Bartholomaeus Apostoli.
Dathan, Levi, Caleph Pharisaei.
Syrophoenissa.
Iamnis, Laban, Beniamin, Mesech Servi, et debitores Regii.
Logistes.
Dromo lorarius.