# Christi Vinea 2.5.1.1-50

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea, OPHILETES. ACTUS PRIMUS., SCENA I. Dathan, Levi, Caleph, Pharisaei., lines 2.5.1.1-2.5.1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.5.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.5.1.1

NIsi me animus fallit, dabit magnum malum
Iesus, fabri illius Iosephi filius,
Nova sua doctrina, quam vulgo docet
Quae si non astu providetur, proxime
Rem publicam nostram, scio, pessumdabit.
Et oscitantes nos omni amoto metu,
Nihil timentes, protinus plane opprimet.
Quem non pudet quicquam, contemnit omnia,
Quaecumque patres nostri multis saeculis
Et sancta et immutata conservant. Vide
Modo quid ipse designarit, proferam:
Namque illa quae antehac facta sunt, obmittimus.
Quaeso quid est? Da. Manibus illotis passus est
Capere cibum suos discipulos publice.
Quid audio? tantum facinus ille ausus est?
Disrumpor iracundia: vellem nimis
Ipsum mihi dari, hoc irae evomere in eum.
Nunc quicquid est, ulciscier cupio scelus.
In ore iam est omni populo, indignissime
Factum boni clamant omnes. Et denique
Si conferendum est exemplum, nos non videt
Facere haec. Quid inde fiat, vos discernite.
Manibus pedibus esse elaborandum puto,
Ne latius serpat mali hoc in publico.
Quid si rogemus ipsum, quo respondeat,
Quid hac sibi tanta velit licentia.
Astutus est, responsum protinus dabit,
In Protei morem potest se vertere.
Expertus ego loquor: nam saepe interfui,
Quibus modis viris bonis illuserit.
Verum est: inultum non feret tamen, mihi
Credas velim. Nam iam seniores quaeritant
Causam nec is, eum quia decrerunt tollere
Prorsus, molestus ne posthac nobis siet.
Ubi locorum nunc est, nescis tu Levi?
Exisse nuper civitatem novimus.
Igitur eo pergentes, mox rogabimus.
Sic censeo: nec differendum est amplius.
Quod si id suo exemplo fecere ceteri,
Nobis relictus est obiurgandi locus:
Et illa ab illo animadvertenda iniuria est.
Si vultis, illum dictis confutabimus
Facile: vide tristis vultu severitas
Inest, videturque esse quantivis preci,
Et territat minis stultam plebeculam.
Nobis scio non imponet, qui novimus
Eius parentes pauperes, quibus fides
Nulla est. Ego ostendam quid sit periculi
Fallere viros, summa hic quibus committitur
Rerum. Quod utinam numen avertat Dei.

---

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zieglervinea_1.xml.
