# Christi Vinea 2.5.3.49-81

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea, OPHILETES. ACTUS PRIMUS., SCENA III. Christus: Caleph, Dathan, Levi, Pharisaei: Petrus, Ioannes, lines 2.5.3.49-2.5.3.81. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.5.3.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.5.3.49

Videte, dico, et iudicate vos penes,
Num vos, mei've iam gravius peccaverint.
Divinus ille cultus vester, nil valet:
Nam vanus est, et displicet vero Deo.
Audite vos, quotquot iam adestis optimi.
Quod ingreditur in os, non impurat hominem:
Sed hoc, quod egreditur, impurum omnem facit.
Venite discedamus, ne nos opprimat
Ignobile hoc vulgus: Viden sequitur ducem
Suum. Cal. Omnis est grata novitas, ut accidit.
Haec cantio, quae in aures primum venerit,
Celeberrima est, et omnium gratissima.
Vides, Domine, Pharisaeos offendier
Illo tuo sermone, quare abeunt procul.
Plantatio omnis, quam non plantavit pater
Caelestis ille meus, eradicabitur.
Obmittite illos caecorum quasi duces.
Domine parabolam nobis edissere.
Quid? quaeso adhuc ne vos intelligentiae
Caretis? an nescitis quod transit per os,
In alvum abit, posthac secessu excernitur:
At quicquid ex ore proficiscitur, illud ex
Corde intimo egreditur, id hominem polluit.
Nam ex corde cogitationes exeunt
Malae nimis, caedes, adulteria quoque,
Tum furta, falsa multa testimonia,
Convicia, et id generis scelera quam plurima.
Haec sunt quidem, quae reddunt impurum modo
Hominem, quod cuncta corde proruunt malo.
Verum cibum illota capere saltem manu,
Non reddit impurum te, animus cum est integer.
Eamus hinc in partes Tyri, et Sidonis,
Venite mecum. nam ubi ego sum, vos ibi eritis.

---

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zieglervinea_1.xml.
