Latin
ACTUS II., SCENA II. Philippus, Bartholomaeus, Ioannes, Apostoli.
Hieronymus Ziegler, Christi Vinea 2.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
Mirum modo, quod ipse narravit Petrus,
De transfigurato Christo, praesentibus
Illis tribus: dictu quidem mirabile.
Ab quam videre vellem splendorem Dei
Tantum. Bart. Quid hoc quaeso sit factum, edissere.
Hem illinc tibi viden? Ioannes advenit,
Qui huic rei cum ceteris interfuit.
Tute adeo verba mox coram eius audies.
Quaeso Ioannes, dic dum quid' nam videris.
Nequeo satis pro maiestate maximi
Dei eloqui. Tamen quod oculis his meis
Vidi, auribusque audivi his, proferam ordine.
Primum videte, montem quum conscendimus
(Quoniam secuti Christum sedulo sumus)
Fit transfiguratio multum mirabilis,
Christi Dei vere viventis filii,
Praesentibus nobis. Facies eius quidem
Splendentis instar solis, et vestes nive
Albae magis. Quae cum fieri sic cernimus,
Et ecce protinus Moises ipse adfuit
Atque Elias, loquentes Christo plurima.
Quid tum Petrus? vix sese continet scio.
Bonum est, ait, Domine nobis hic vivere.
Faciamus ergo, si vis, Christe, de novo,
Hoc in loco sancto tria tabernacula,
Unum tibi, unum Moisi, unum Eliae patri.
Adhuc eo loquente, et ecce lucida
Nubes obumbravit nos, et vox edita est
De nube, dicens: Hic est filius meus
Dilectus, in quo complacui mihi optime.
Nos ibi statim in faciem lapsi, atque exterriti
Iacuimus. at Iesus nos accedens ait:
Surgite mei, quid'nam timetis? surgimus,
Sed ossa et artus gelidus invasit tremor.
Et neminem tunc praeter Iesum vidimus:
His omnibus gestis, montem descendimus.
Quid tum? nihil dixit vobis de rebus his
Dominus? quid esset, vel quid'nam portenderet?
Nihil, nisi ne publice dicamus id,
Mandavit omnibus: quod facturi sumus.
Sed ecce Christus advenit, spectabimus.