# Christi Vinea 2.6.3

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea, ACTUS II., SCENA III. Christus, Philippus, Ioannes, Petrus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.6.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.6.3

Quid audio dudum multos contendere
Vos inter, anxiosque saepe quaerere,
Quis maior in regno futurus sit Dei?
Etiam Domine, rogamus id quaeso doce.
O' natio distorta, quam diu feram
Vos? aut patiar? Hunc in medio puellulum
Vestri videte parvulum, discernite
Quanto minus habeat annorum nunc singulis
Vestrum? Quid hoc tantisper disputabitis?
Amen quidem dico vobis, attendite,
Nisi futuri sitis sicut est puer
Hic, et nisi efficiamini ut sunt parvuli,
Numquam Dei regnum potestis ingredi.
Quisquis igitur sese tantum demiserit,
Quemadmodum puer praesens est, credite
Hic maximus futurus in regno Dei:
Et qui receperit puellum huiusmodi
Nomine meo, is recepit omni me modo.
At quisquis unum ex paruis his offenderit,
Qui in me fide firma credunt, huic expedit
Et satius est, profundo submergi mari.
Quoties, Domine, peccabit contra me meus
Frater, remittam ei? nonne usque septies?
Non septies dico tibi, nota bene,
Sed usque septuagesiesque septies.
Imo toties, quoties in te peccaverit
Frater tuus. Nam in condonationibus
Eiusmodi, faciles oportet esse vos:
Sicut pater meus remittit saepius
Petentibus veniam pro peccatis suis.
Verum quod ipse constitui, id erit ratum,
In crastinum quidem rationem conferam
Cum servitoribus meis, et subditis.
Videbo quantum fecerint lucri mihi,
Aut quomodo rerum suarum satis agant.
Adeste seduli, siquid forte est opus
Opera mihi vestra, praesentes conspicer.
Grave est negotium: nostisque plurima
Debere servos. Vereor ne minus sient
Solvendo cuncti. Debitum augent debito.
Nec mutui finis versuram solvere
Non desinunt, sese implicant multis modis:
Igitur meum est cavere, ne tot debita
Me, aut servitores ipsos nunc eo loci
Redigant, acerba perferamus maxima,
Et tunc periclitemur negligentia.

---

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zieglervinea_1.xml.
