# Christi Vinea 2.6.5

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea, ACTUS II., SCENA V. Christus Rex, Logistes, Iamnis, Beniamin, Mesech, Laban.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.6.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.6.5

Frugi est homo Logistes, sedulo bonus,
Cui meas res esse curae iam diu
Novi. Sed ecce quem volo, venit. Quid est?
Iam nunc vocasti servitores regiae
Aulae meae: rationem iussisti dare?
Iussi Domine. Veniunt, vide adsunt singuli.
Ergo sede, rationum libros expedi,
Album novum, necnon et adversaria,
Accepti et expensi porro tabulas meas.
Nunc servitorem quemque ex ordine advoca.
Scribe, et lege, atque illorum signa nomina.
Heus Iamnis adsis. Chr. Perlegas, quid debeat.
Numos ducentos percepit, centum dedit.
Centum mihi debes. Iam. Dabo Domine lubens.
Recte est, abi, laudo tuam sollertiam.
Heus tu veni Mesech. Chri. Quid hic debet? lege.
Primum vide, Domino debes, prioribus
Rationibus positis tecum, denarios
Paulo minus ducentos. Mes. Debeo tibi.
Deinde mutuum quod Rex tibi dedit,
Quo sub manu foret, tunc unde viveres,
Nosti? facit quinquaginta denarios.
Fateor, Domine: solvam prompta pecunia.
Facis ut decet, quando impetro cum gratia,
Quod iure debes. Mes. Cur, Domine, non solverem?
Fidei meae facere satis semper volo.
Vale Domine. Chr. Vale multum feliciter.
Beniamin accedas. Hic omnium minus
Debet. Chri. Legas. Log. Nummos hic saltem quindecim,
Quos mutuo dedisti, debet, amplius
Nihil. Ben. En accipe. Rex ago tibi gratias.
Serui boni officio functus, bene sit tibi.
Decreta mors est, quaeritur fati genus,
Laqueone vitam finiam, an ferro incumbam,
Utinam esset aliquid quo me praecipitem darem.
Heu nescio quid iam, quid huic respondeam.
Laban, quid ipse murmuras tecum? veni.
Quid hic, legas, debeat. Log. Est summa maxima.
Quantum sit hoc, dicas. Log. Talentorum decem
Milia quidem debet. Chr. Quin redde protinus.
Solvendo non sum, cui vix est teruncius.
Divende quicquid est bonorum, et insuper
Tam liberos, quam coniugem, donec mihi,
Quae iure debes, cuncta solvas integre.
O'Rex piissime, et mundi magni arbiter,
Iam statue quaeso gravibus aerumnis modum,
Solvendo non sum. Nulla lux mihi amplius
Secura fulgebit, nisi remiseris.
Patiens mihi esto Domine, reddam, et omnia
Solvam tibi. Fateor tantum debere me.
Antapocham sub optima forma cape.
Meliora mente concipe, atque animum excitae.
Te compotem voti reddam, dono tibi
Quicquid mihi debes, remitto debitum,
In posterum ut discas mercari cautius.
Expunge de libro, Logistes, debitum.
Quis me omnium vivit nunc fortunatior?
Ago tibi Domine rex gratias, ago
Habeoque quas possum modo ter maximas.
Eamus hinc Logistes: nam sub crastinum
Aliud negotii faciundum erit tibi.

---

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zieglervinea_1.xml.
