Latin
ACTUS III., SCENA I. Beniamin, Laban.
Hieronymus Ziegler, Christi Vinea 2.7.1
Unproofread scanNot analysed yet
QUid creditori nunc respondeam meo,
Incertus omnino: moram nullam feret,
Scio: suam cupit pecuniam, licet
Parvam, sibi dari. Quam molestus coniugi
Fuerit meae, domi quum me non invenit,
Dictu facile non est, irasci non satis
Potest, nec interim placandi tempus est.
Heus tu, gradus sistas volo statim, scelus.
Horrore victum trepidus astrinxit rigor.
Quin debitum redde huc. Ben. Centum tibi debeo
Numos: fateor, et solvam proximo die.
Esto patiens erga me, reddam singula.
Quod posco, redde. Ben. Si possem iam, redderem.
Patientiam in conservum habe tuum, rogo.
Nam reddo cuncta, aut infandos quaeso procul
Averte sensus, pectoris sani parum
Compesce motus, dementem mitte impetum.
Non audio te. Nostra non parcet manus,
In carcerem te coniciam, donec mihi
Reddas meum. Quid creditorem fallere
Siet, docebo, si vivo. Ben. Moram rogo.
Permitte paululum modo, inveniam viam
Quam quaero, quae me ab debito extrahet cito.
Nihil audio, tume sic ludificabere?
Huc ergo mecum recta te tradam meo,
Donec pecuniam dissolvas, carceri.
Ibo, ibo quo me vis lubens, duc protinus.
Unum rogo hinc iam solve inhaerentem manum
Collo meo. Quid tantum stringis guttura?
Absiste, nullas animus admittit preces.
Scio quid queraris, scelere cogitas scelus
Purgare, donec effugias manus meas.
Eheu. Lab. Nihil facis, quin perge proxime.
O'facinus indignum. La. Geminabo, nisi caves.
Et pugnus in mala haerebit, nebulo, tibi.
Heu miseriam. Lab. I praenuntia, quid cessas diu?
Tetigi tui quicquam? Lab. Si tentasses modo,
Ferres quidem infortunium. Dissolve
Huc debitum. Ben. Nequeo. Lab. Intro te accipiam, atque ibi
Usque ad necem operiere loris pessime.
Hoi hoi. Lab. Quid hic lacrimis opus multis? eas.