Latin
ACTUS III., SCENA III. Laban, Christus, Dromo.
Hieronymus Ziegler, Christi Vinea 2.7.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quis me vocat? Chr. Sceleste serue, et impie
Nequam, tibi nuper non'ne omne debitum
Ultro remisi, eo quod me rogaveras?
Cur non oportuit vicissim te tui
Pariter misereri conserui, sicut et ego
Tui misertus sum? Te ergo tortoribus
Tradam meis. Dromo veni, veni, rape.
Quem'nam. Chr. Scelestum intro, quantum potes, rape.
Cura optime ad servandum vinctum, atque interim
Constringito quadrupedem, donec omnia
Dissolvat. abduc hinc in carcerem. probe
Custodias volo, molestus ne siet.
Sic et pater meus caelestis omnibus
Vobis faciet, si non imis de cordibus
Vestris remittitis delicta fratribus.
O'morte dira tristius fati genus.
Quaecumque vultis ut faciant vobis bonae
Fratres, facite et illis eadem. Quod oderis
Fieri ab alio tibi, vide ne feceris
Et alteri. Nam qua mensura fueritis
Mensi, pari vobis remetietur quidem.
Date, dabitur vobis: facile remittite,
Remittitur vobis etiam facillime.
Quod à Deo speras, hoc praestes proximo.
Deus pater meus benefacit omnibus,
Cur non homo benefaceret homini quoque?
Quid indiget Deus operis mortalium?
Nihil. Sed homo numquam non proximo indiget.
Ergo nisi remiseritis delicta, nec
Pater meus vobis remittat debita.