# Christi Vinea 2.8

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea, EPILOGUS.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hieronymus-ziegler/christi-vinea/2.8

AUdistis optimi spectatores viri,
Parabolam de Regis debitoribus.
Et quomodo benigne Rex tractet suos:
Vidistis etiam poenam delinquentium.
Hinc nemo non facile potest cognoscere
Deum bonorum largitorem maximum.
Sententias plures habemus in sacris,
Non aliter acturum esse nobiscum Deum,
Nos atque cum nostris agimus confratribus.
Nam tunc Deos homines sequuntur optime,
Cum benefici sunt ultro proximis suis.
Quoniam est Deus, quicumque mortalem iuvat,
Nec certior via est ad caeli gloriam.
Cur ergo legis obliti Dei sumus?
Quae mandat omnibus quidem mortalibus,
Ut diligamus mente tota proximos.
Quod si minus faciemus, actum protinus
Erit, salusque nostra fluctuat statim.
Sed mundus est mundus, spernit caelestia,
Quaerit suum: quid proximo fiat, nihil
Curat, sibi bene esse quisquis cogitat
Prius. Quid est in causa, multi quaeritant:
Hoc est, amor friget fratres in proximos.
Cur negligis praecepta tantum homo Dei?
Oras, quid? ut remittat debitum Deus,
Sicut remittis ipse proximo tuo.
Laudo, bene facis, si tamen remiseris.
Quod si minus, quomodo remittentur tibi
Peccata, quae facis diebus singulis?
Nulla est mora in Deo, sed in mortalibus.
Nobis sit exemplo regalis debitor,
Qui si remisisset, fecisset optime.
Nec perdidisset gratiam tantam Dei.
Vos hortor quotquot estis praesentes modo,
Sic cogitetis, caritatem nunc sitam
Ut quisque de quam plurimis quantum potest
Bene mereatur, cogitetque se Dei
Benignitate cretum, posse et vivere
Eius voluntate omni felix tempore.
Homini lupus noli esse, sed sies Deus.
Sic proximum lucraberis Deo tuo.
Vos nunc valete spectatores suaviter,
Consulite nostros actus obsecro boni.
Posthac melius acturi, si modo datur
Vestra licentia iuventuti locus.

---

Hieronymus Ziegler, Christi Vinea. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/zieglervinea_1.xml.
