Latin · Elegiac couplet
AD VENERANDUM virum, Zachariam Weichsnerum, Parochum in Pruck, Gabrielis
Hieronymus Ziegler, Christi Vinea front.3
Unproofread scanNot analysed yet
Felices mihi mortales, nimiumque videntur,
Felices nimium turba beata sumus.
Omnibus in Christi siquidem vineta vocari
Contigit, et sacro posse labore frui.
Ille sed aeterno longe est felicior aevo,
Ille etiam superum praemia digna feret:
Cui tota vita sit Christi vinea curae,
Vitiferum fida qui colit arte solum.
Non operae ullius qui, pertaesus've laborum
Agricolam sese gaudeat esse Dei.
Scilicet aetheream contendere quisquis ad arcem,
Quisquis cum superis astra tenere volet:
Huc, decet, incumbat: sollemne incuset, et aestus
Et sibi commissum quam bene tractet opus.
Hinc mihi Zacharia tu felicissimus omnes
Ante alios homines, saepe vocandus eris
Huius non solum quod sis operarius agri,
Quod non haec solum vinitor arva colis,
Quin alios, ô divini fidissime mystes
Verbi, ad vineti rura vocare soles.
Accersisque omnes, fidum hortarisque laborem,
Atque omnes Christi vina sitire doces.
Et quoniam sacros semper versare libellos,
Christique historiam voluere cura tua est:
Haec etiam placeat, quae è sacris Vinea scriptis
Ziegleri studio dramate versa tibi est.
Nam gelidis dum agimus tecum sub piscibus annum,
Pestis et exilium cogit acerba pati,
Zieglerus fessas sinit haud torpescere Musas,
Nec iacet in multis fracta Camena malis.
Ipse Evangelicas solitis transformat iambis
Historias, semper scripta sacrata canit.
Accipe sollicito quos scripsit tempore versus,
Accipe, pene domi carmina nata tuae.
Nam qui es Pieridum non ultima fama sororum,
Te huius patronum Dramatis esse decet.