Latin
HIPPOCRATES
Hippocrates, Hippocrates contractus 10
Unproofread scanNot analysed yet
Quae verò inter curandum, aut etiam medicinam minime faciens, in commum hominum vita, vel videro, vel audiero, quae minimè in vulgus efferri oporteat, ea arcana esse ratus, silebo. Hoc igitur jus jurandum, si religiosè observâro, ac minimè irritum fecero, mihi liceat cum summa apud omnes existimatione perpetuò vitam felicem degere, &artis uberrimum fructum percipere. Quod si illud violavero, contraria mihi contingant. Hippocratis Lex, νομος. Mnium artium Medicina nobilissima. Verum propter eorum qui eam exercent ignorantiam, torumque qui temerè de his judicant, omnibus artibus jam longe inferior habetur. Cujus erroris ista mihi potissimum esse causa videtur, quod soli arti medicae nulla in Urbibus, praeterquam ignominiae, praefinita est poena, quae eos qui ex ea constant minimè attingit. Hi tragaediarum actoribus maximè similes videntur, quemadmodum enim illi figuram quidem &habitum ac personam eorum quos referunt habent, illi ipsi autem verè non sunt: Sic &Medici fama quidem &nomine multi, re autem &opere valde pauci. Quisquis medicinae scientiam sibi verè comparare volet, eum his ducibus voti sui compotem fieri oportet, natura, doctrina, loco studiis apto, institutione à puero, industria &tempore: Imprimis igitur natura opus est, quâ repugnante irrita sunt omnia. Si verò natura ad optima viam commonstret, artis doctrina paratur; quam ex institutione à puero, in loco ad disciplinam probe à natura accommodato, cum prudenria sibi comparare oportet. Ad haec longi temporis industriam accedere necesse est quo disciplina veluti gravidata, feliciter &bene crescendo maturos fructus efferat.