Latin
101
Hippocrates, Hippocrates contractus 101
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si quis roget, unde quis hoc sciat, quod Puer in utero trahat c &sugat: Huic ita respondendum, Pueri nascuntur stercus in intestinis habentes, &quam primum nati fuerint, tum homines, tum pecora, ilico alvum deponunt; atqui nullum haberent stercus, nisi in utero suxissent, imo neque mammam ilico ut natum est animal fugere nosset, si non in ut ero suxisset. Hominibus plerisque quarto septenario annorum duo dentes enascuntur, qui moderatores nominantur [σαφρονιστηρις.) Genitura intra 7. dies habet quaecunque ex corpore ei accedere necesse est; ut multoties vidi. Eâ enim in aquam conjecta, si acuratius inspexeris, membra omnia habere deprehendes, &oculorum regiones, &aures &brachia; quin &manuum digiti, &crura, &pedes, &pedum digiti, &pudendum, &reliquum totum corpus in conspicuo est. Mulier ubi concepit, statim inhorrescit, &incalescit, ac dentibus stridet, &articulum reliquumque corpus convulsio prehendit, &uterum corpor. Puer 7. mense natus, certa ratione in lucem prodit &vitalis est. Octavo autem mense natus nullus unquam vixit. Novem autem mensium &decem dierum faetus editus, &vitalis est, numerumque ad hebdomadas exactè respondentem habet. Quatuor nempe decades hebdomadarum dies sunt 280. hebdomadarum autem decuriam dies septuaginta constituunt. At 7. mense editus partus, tres hebdomadarum decurias obtinet, quae faciunt dies 210. forte quis mirabitur faetum 7. mense nasci, atque id quidem certè &saepius vidi. Quod si quis volet, id facile deprehendet, obstetrices quae parturientibus prae sunt adeundo &percontando. De Septimestri Partu. Περὶ ἐπταμένη. X his qui septimo mense nati sunt, supersunt quidam, licet ex multis pauci. Mulieribus de partu fides habenda est; quae semper proferunt &affirmant, 7.