Latin
103
Hippocrates, Hippocrates contractus 103
Unproofread scanNot analysed yet
conjicere licet, tum etiam jubere oportet, ut modo quidem dextrum in latus jaceat, modo etiam in sinistrum convertatur; dilabitur enim faetus in utero, quocunque se vertat mulier, velut saxum, aut aliud quidpiam, si mortuus fuerit, &pectinem frigidum mulier habet. Si parturienti, ante faetum multus sanguinolentus citra dolorem fluxus contingat, periculum est, ne faetus mortuus exeat, aut minimè vitalis edatur. Mulier praegnans si venerem non exerceat, parfacilius liberabitur. Praegnantem mulierem vel oculi retracti &caviores redditi tibi indicabunt, &oculorum candidum albedinem nativam non habens, sed lividius. Praegnantibus si terra aut carbones in cibum expetuntur, eaque edant, in faetus capite, ubi in lucem editus fuerit, horum signum apparet. Mulier quae praeter naturam crassa &pinguis evasit, &pituita repleta, eò tempore non concipit, quae verò sua natura talis est, horum gratia concipiet, nisi aliud quid impediat. Quae citò concipiebat, si concipere desinat, bis in anno manuum &crurum venam sibi secari jubeat.