Latin
106
Hippocrates, Hippocrates contractus 106
Unproofread scanNot analysed yet
Aliae per palatum in fauces, in gulam, aliae per venas in spinalem medullam. in Sanguinem, omnes numero septem; eae si dicedunt, cerebri purgamenta sunt, &nisi discedant, ipsi morbum creant, non secus ac reliquo corpori, si intrò &minimè foras discesserint. De Ossium Natura. Περὶ ὀτίων φύσιος. CAnda est opera, ut quam maximè procul à locis in quibus dolores fieri, &sanguis colligi solet, venae sectiones faciamus. Ad nunc enum modum contingat minimè magna repente mutatio, &translata consuetudine efficiet, ut ne amplius ad eundem locum coeat. Ossa corpori firmitatem, rectitudinem, ac formam praebent, nervi verò flexionem, contractionem &distentionem; carnes autem &cutis omnium colligationem ac connexionem. Venae per corpus diffusae, spiritum, fluxionem &motum exhibent, ab una multas propagines emittentes. Atque haec una unde exordium sumat, &ubi desinat, non satis mihi compertum est; circulo enim facto principium non invenias. De Aere locis &Aquis. Περὶ ἀέρων, ὑδιτων, τόπων. Ui artem Medicam rectâ investigatione conQ sequi volet, is primum quidem anni tempora in considerationem adhibere debet, quid c horum quodque possit.