# Hippocrates contractus 106

Hippocrates, Hippocrates contractus, 106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/106

Aliae per palatum in fauces, in gulam, aliae per venas in spinalem medullam. in Sanguinem, omnes numero septem; eae si dicedunt, cerebri purgamenta sunt, & nisi discedant, ipsi morbum creant, non secus ac reliquo corpori, si intrò & minimè foras discesserint. De Ossium Natura. Περὶ ὀτίων φύσιος. CAnda est opera, ut quam maximè procul à locis in quibus dolores fieri, & sanguis colligi solet, venae sectiones faciamus. Ad nunc enum modum contingat minimè magna repente mutatio, & translata consuetudine efficiet, ut ne amplius ad eundem locum coeat. Ossa corpori firmitatem, rectitudinem, ac formam praebent, nervi verò flexionem, contractionem & distentionem; carnes autem & cutis omnium colligationem ac connexionem. Venae per corpus diffusae, spiritum, fluxionem & motum exhibent, ab una multas propagines emittentes. Atque haec una unde exordium sumat, & ubi desinat, non satis mihi compertum est; circulo enim facto principium non invenias. De Aere locis & Aquis. Περὶ ἀέρων, ὑδιτων, τόπων. Ui artem Medicam rectâ investigatione conQ sequi volet, is primum quidem anni tempora in considerationem adhibere debet, quid c horum quodque possit.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
