# Hippocrates contractus 107

Hippocrates, Hippocrates contractus, 107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/107

Deinde verô ventos tum di calidos, tum frigidos, praecipue quidem eos, qui ta omnibus sunt communes, ac deinceps eos qui cuique regioni sunt familiares. Quin etiam aquarum facultates animo reputare oportet. Quemadmodum enim gustu & pondere, ita & facultate, singulae plurimum differunt. Terra etiam ipsa inspicienda, nuda ne sit, & aquis careat, an densa & irrigua, & an cavo loco sita sit & aestuoso, an vero sublimi & frigido. Hominum quoque victus ratio, quânam maximè delectentur, inspicienda, an potui, & cibis & otio dediti, an exercitationibus & laboribus gaudeant, & an edaces sint, & à potu sibi temperent, & ex his singula reputare oportet. Haec enim, praecipue quidem omnia, aut certè plurima probè qui agnoverit, cum ad urbem sibi ignotam pervenerit, eum neque morbi regioni familiares, neque communium quae sit natura, latere poterit, ut neque in eorum curatione haesitare aut aberrare possit. Qui verò ista rectè cognoverit, is cujusque temporis impendentis, & anni statum praedicere poterit, & quinam morbi tam aestate, quam hieme in urbe communiter sint grassaturi, tum etiam quinam cuique privatim ex victus mutatione impendere debeant. Ad artem Medicam Astonomia plurimum confert. Hieme frigidâ Homines capita humida & pituita redundantia habere aequum est, & pituitâ ex capite defluente, eorum alvos crebrò exturbari, eosque ut plurimum habitu corporis esse debiliore, ac neque probè edere nec bibere posse. Quibus autem capita debilia fuerint, ii nunquam egregii potores erunt, quod eos crapula magis vexet. Calidae sunt aquae, ubi aut ferrum nascitur, aut NBogle aut aes, aut argentum, aut aurum, aut sulphur aut alumen, aut bitumen, aut nitrum: Haec enim omnia caloris vi proveniunt.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
