# Hippocrates contractus 108

Hippocrates, Hippocrates contractus, 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/108

Optimae sunt aquae quae ex profundissimis fontibus proveniunt, maximè vero commendantur, quarum fontes ad solis exortus praesertimque aestivos decurrunt; limpidiores enim, & boni odoris, & leves esse necesse est. Qui sanus est ac valet, is nullo habito discrimine, semper aquam quae adest, bibat. At verò de aquis salsis, propter imperitiam falluntur quidam, quod alvum solvere existimentur cum maximè alvi dejectionibus repug nent. Aquae ex imbribus collectae levissimae & dulcissimae sunt, tenuissimae & limpidissimae. Sol enim quod imprimis in aqua est tenuissimum & levissimum, sursum educit & rapit. Quin etiam ex ipsis hominibus tenuissimum ac levissimum humorem educit; cujus rei maximum est indicium, cum homo vestibus indutus in sole ambulaverit, aut sederit, quascunque enim corporis partes sol aspicit, hae nullum sudorem emittunt. Sol enim quicquid sudoris comparet, ad se rapit, quae vero veste conteguntur, hae exudant, cum verò ad umbram pervenerit, tum corpus aequaliter sudore diffluit. Pravae omnes aquae quae ex nive & glacie fiunt. Ubi enim semel concreverint, non ampliùs ad pristinam naturam redeunt. Sed quod in his est splendidum & leve & dulce excernitur & evanescit; remanet verò quod turbidissimum & ponderosissimum. Quod hâc ratione deprehendas, si enim hiemis tempore vasculum, certa aquae mensurâ affusa, sub dio exponere voles, uti maximè congeletur, deindè postridiè in locum calidum delatum, ubi glacies maximè liquescat, cum soluta fuerit, iterum aquam metiaris, aquam multo pauciorem reperias. De annis hoc modo consideratione adhibitâ quis statuat, qualisnam annus futurus sit, numne salubris, an morbosus.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
