Latin
109
Hippocrates, Hippocrates contractus 109
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem secundum rationem, in siderum ortu &occasu signa appareant, si per autumnum pluat, &hiems sit moderata, neque admodum blanda, neque praeter modum frigida, &vere ac aestate aquae tempestivae eveniant, sic annum saluberrimum esse consentaneum est. Quod si hiems sicca fuerit &aquilonia ver verò pluvium &austrinum, aestatem febribus abundare, &lippitudines inducere necesse est. Ubi enim ab imbribus vernis, &ab austro terra humectata fuerit, &plenior aestus derepente supervenerit, tum à terrâ madidâ &calidâ existente, tum à sole adurente, ardorem conduplicari necesse est, hominum ventribus minimè consistentibus, neque resiccato cerebrò. Neque enim ubi ver tale extiterit, fieri potest, quin corpus &caro nimio humore diffluant, ita ut omnibus, ac maximè pituitosis, acutissimae febres immineant. Mulieribus verò &naturis maximè humidis, dysenterias contingere par est. Ac siquidem sub caniculae exortum aqua &Hyberna tempestas supervenerit, etesiaeque spiraverint, quietis spes est, autumnumque salubrem fore. Alioqui periculum est ne Pueri &mulieres moriantur, minimè verò senes, aut ne qui evaserint in quartanas tandem incidant, &ex quartanis in aquam intercutem. At si hiems quidem austrina, pluviosa &placida fuerit; ver verò aquilonium, siccum &tempestuosum, primum quidem mulieres praegnantes, quibus partus in ver imminet, abortionem facturas est verisimile, quae verô pepererint, adeo imbecillos ac morbosos faetus parituras, ut aut statim pereant, aut tenues, debiles &valetudinarii vivant. Atque haec quidem mulicN. 3. Google lieribus; reliquis verò, dysenterias &lippitudines siccas, nonnullisque defluxiones à capite in pulmonem. Si verò aestas pluviosa fuerit &austrina, &autumnus similiter, morbosam esse hiemem necesse est, iisque qui pituitâ abundant, &40.