# Hippocrates contractus 109

Hippocrates, Hippocrates contractus, 109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/109

Siquidem secundum rationem, in siderum ortu & occasu signa appareant, si per autumnum pluat, & hiems sit moderata, neque admodum blanda, neque praeter modum frigida, & vere ac aestate aquae tempestivae eveniant, sic annum saluberrimum esse consentaneum est. Quod si hiems sicca fuerit & aquilonia ver verò pluvium & austrinum, aestatem febribus abundare, & lippitudines inducere necesse est. Ubi enim ab imbribus vernis, & ab austro terra humectata fuerit, & plenior aestus derepente supervenerit, tum à terrâ madidâ & calidâ existente, tum à sole adurente, ardorem conduplicari necesse est, hominum ventribus minimè consistentibus, neque resiccato cerebrò. Neque enim ubi ver tale extiterit, fieri potest, quin corpus & caro nimio humore diffluant, ita ut omnibus, ac maximè pituitosis, acutissimae febres immineant. Mulieribus verò & naturis maximè humidis, dysenterias contingere par est. Ac siquidem sub caniculae exortum aqua & Hyberna tempestas supervenerit, etesiaeque spiraverint, quietis spes est, autumnumque salubrem fore. Alioqui periculum est ne Pueri & mulieres moriantur, minimè verò senes, aut ne qui evaserint in quartanas tandem incidant, & ex quartanis in aquam intercutem. At si hiems quidem austrina, pluviosa & placida fuerit; ver verò aquilonium, siccum & tempestuosum, primum quidem mulieres praegnantes, quibus partus in ver imminet, abortionem facturas est verisimile, quae verô pepererint, adeo imbecillos ac morbosos faetus parituras, ut aut statim pereant, aut tenues, debiles & valetudinarii vivant. Atque haec quidem mulicN. 3. Google lieribus; reliquis verò, dysenterias & lippitudines siccas, nonnullisque defluxiones à capite in pulmonem. Si verò aestas pluviosa fuerit & austrina, & autumnus similiter, morbosam esse hiemem necesse est, iisque qui pituitâ abundant, & 40.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
