# Hippocrates contractus 111

Hippocrates, Hippocrates contractus, 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/111

Initio quidem hominum institutum longitudinis capitis causa fuisse videtur. Nunc verò natura etiam ad institutum accedit. Longissima enim habentes capita generosissimos existimant. Hujusmodi est institutum. Cum primum editus est infans, caput ejus adhuc tenellum & molle manibus effingunt, & in longitudinem adolescere cogunt, vinculis & idoneis artibus adhibitis quibus capitis rotunditas vitietur, & longitudo augeatur. Hoc institutum primum hujusmodi naturae dedit initium. Successu verò temporis in naturam abiit; ut proinde instituto nil amplius opis esset. Semen enim genitale ex omnibus corporis partibus provenit, ex sanis quidem sanum, & ex morbosis morbosum. Si igitur ex calvis calvi gignuntur, & ex distortis ut plurimum distorti, quid prohibet, cur non etiam ex macrocephalo, macrocephalus gignatur. Cur Asiatici Europaeis minus bellicosi existant, & moribus sint lenioribus, anni tempestates in causa sunt, quae non magnas, tum ad calorem, tum ad frigus, permutationes faciunt, verum similes permanent: Unde neque mens stupore percellitur, neque corpus vehementer à suo statu dimovetur. Ex quibus iram exasperari, ac prudentiae & caloris compotes fieri magis aequum est, quam si eodem semper statu permaneant: Mutationes enim inter omnia, Hominis mentem semper excitant, neque sinunt quiescere. Quas ob causas mihi Asiaticorum genus omni ope de stitutum videtur; quibus praeterea eorum instituti accedere debent. Multo enim maxima Asiae pars regum Imperio regitur. Qui verò sui potestatem non habent, neque sui juris sunt, sed Dominis subditi, ii rerum bellicarum nullam curam habent, sed ut ne bellicosi videantur. Scythae Carnibus coctis vescuntur, & lacte equino in potu utuntur. Et hippaco (ἰππάκη) 14. caseo equino victitant. Plerique Scythae cunuchi fiunt, & evirati, & effaeminati evadunt, ex eò quod ex defluxione ob diuturnas equitationes laborantes, & circa coxendicem claudicantes, sibi ipsis medentur, utramque venam post aures incidendo. Hac enim curatione seipsos perdunt; juxta aures quippe venae sunt, quae incisae sterilitatem inducunt. De Flatibus. Περὶ φοσῶν. Edicus non nisi quae periculo sunt proxima M intuetur, & quae sunt ingrata contrectat,

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
