Latin
112
Hippocrates, Hippocrates contractus 112
Unproofread scanNot analysed yet
atque ex aliorum calamitatibus sibi dolorem conciliat. Aegrotantes verò artis operâ, maximis malis, morbis, laboribus, dolore &morte, vindicantur. His enim omnibus Medicina manifestam medelam adhibere deprehenditur. Hujus artis vilia nosse difficile, seria verò facile, ac vilia quidem ipsis Medicis, vulgo autem minime sunt cognita, cum mentis non corporis opera existant. Obscurissimos &maximè difficiles morbos opinio magis quam ars judicat. Etsi in his plurimum imperitiae peritia praestat.