Latin
114
Hippocrates, Hippocrates contractus 114
Unproofread scanNot analysed yet
Qui verò puri fuerint, ut neque ulcus ullum habuerint, neque mucus aut saliva ulla prodierit, periculum est, ne ii hoc morbo corripiantur. Oves, &praesertim caprae frequentissimè hoc morbo prehenduntur. Cum inveteraverit morbus, ampliùs curari non potest. Quibus morbus jam in consuetudinem venit, ii se correptum iri praesentiunt, &hominum conspectum fugiunt, domumque, si propè sit, se conferunt, sin minus, in solitudinem, quo quam paucissimi eos cadentes videant, statimque se contegunt, propter affectionis verecundiam, &non (ut plerique existimant) propter numinis metum. Oportet Medicum non augere morbum, sed properanter profligare, id quod cuique morbo est maximè adversum, non amicum aut familiare exhibendo.