# Hippocrates contractus 114

Hippocrates, Hippocrates contractus, 114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/114

Qui verò puri fuerint, ut neque ulcus ullum habuerint, neque mucus aut saliva ulla prodierit, periculum est, ne ii hoc morbo corripiantur. Oves, & praesertim caprae frequentissimè hoc morbo prehenduntur. Cum inveteraverit morbus, ampliùs curari non potest. Quibus morbus jam in consuetudinem venit, ii se correptum iri praesentiunt, & hominum conspectum fugiunt, domumque, si propè sit, se conferunt, sin minus, in solitudinem, quo quam paucissimi eos cadentes videant, statimque se contegunt, propter affectionis verecundiam, & non (ut plerique existimant) propter numinis metum. Oportet Medicum non augere morbum, sed properanter profligare, id quod cuique morbo est maximè adversum, non amicum aut familiare exhibendo.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
