# Hippocrates contractus 117

Hippocrates, Hippocrates contractus, SECTIO QUARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/117

Venti omnes natura quidem refrigerant & humectant, verum ex regionum & locorum situ, per quae ad regiones quasque obveniunt, inter se differunt, & frigidiores, calidiores, humidiores, sicciores, morbosiores, & salubriores existunt. Hordeum naturâ quidem frigidum & siccum. Inest & quiddam quod purger, ex palearum succo. Lac ovillum alvum sistit, caprinum verò magis alvum subducit, bubulum minus, equinum & asininum per alvum magis demittitur. Triticum hordeo valentius est, & magis nutrit, minus autem alvum subducit, tum ipsum, tum succus. Panis ex farina integra nec excussa, siccat & alvum subducit, purus vero, plus quidem nutrit, minùs autem alvum dejicit. Ex panibus autem fermentatus quidem levis est, & per alvum secedit. At non fermentatus, minus quidem alvum dejicit, plus verò nutrit. Fabae alimentum quoddam alvum sistens & flatuosum exhibent, pisa minus quidem inflant, magis alvum dejiciunt. Cicer album alvum & urinam movet, & nutrit. Lentes aestuosae sunt, & turbant, & neque alvum dejiciunt, neque sistunt. Lini semen in cibo sumptum alvum sistit, & aliquantulum refrigerat.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
