# Hippocrates contractus 118

Hippocrates, Hippocrates contractus, SECTIO QUARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/118

Carnes bubulae validae sunt, & alvum sistunt, nec facilè in ventriculis concoquuntur, quoniam crassi & multi Sanguinis est hoc animal. Caprinae carnes his leviores sunt, & magis alvum dejiciunt. Suillae his quidem magis corpus roborant, & abunde alvum dejiciunt. Agninae ovillis sunt leviores, & haedinae caprinis, quia exangues magis & humidae. Vitulinae carnes ad bubulas eodem se habent modo: At porcellorum carnes suillis sunt graviores. Hoc enim animal naturâ carnosum & exangue, quamdiu tenellum est, superabundantem habet humiditatem. Sylvestris suis caro siccat, robur affert, & alvum dejicit; Cervi verò, siccat & minus alvum dejicit, magis autem urinam provocat. Leporina sicca est, & alvum moratur, urinam tamen quodammodo ciet. Omnia ferè volucrum genera quadrupedibus sicciora existunt; nam quae vesicam non habent, neque urinam reddunt, neque salivam fundunt prorsus sicca sunt. Palumbis caro siccissima, deinde columbae, 3. loco perdicis & galli, ac turturis, anseris verò maximè humida. Anatis carnes, & reliquarum avium quae in paludibus, aut aquis degunt, omnes humidae existunt. Ex piscibus leves sunt saxatiles ferè omnes, velut turdus, gobio. Vinum calidum & siccum, habet & purgans quiddam à materiâ. Vina nigra & austera sicciora sunt, neque per alvum secedunt, neque urinam movent, sed corporis humiditatem absumendo, siccant & caliditatem inferunt. Dulcia nigra humidiora sunt, calefaciunt autem & inflant dant, cum humiditatem inducunt. Alba verò & austera calefaciunt, magis autem urinam movent, quam alvum dejiciunt. Vina recentia alvum magis movent, quod musto sint propiora, & nutriunt, item odora magis quam inodora ejusdem etatis, quia facilius concoquuntur, & crassa quam tenuia. At tenuia dulcia, urinam magis & alvum movent, corpusque humectant, & Sanguinem inbecillum reddunt, cum adversarium corpori Sanguinem augeant. Mustum flatum movet, & subducit, turbationemque in ventre, suo fervore excitat, alvumque dejicit.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
