Latin
SECTIO QUARTA
Hippocrates, Hippocrates contractus 121
Unproofread scanNot analysed yet
Ui de his, quae per somnos contingunt, rectè conjectaverit, is ea per omnia magnam habere vim comperiet. Quisquis igitur rectè ista dijudicat, is non minimam Sapientiae partem afsequitur. Oportet manus admoventem, Deorum opem advocare. Quae insomnia, de diurnis actionibus mens humana vesperi sub noctem in somnis affert, &eodem modo reddit; quo per diem in re justa, gesta, aut consulta sunt, ea bona, &sanitatem portenderè existimanda sunt; proptereà quod animus neque plenitudine ulla, neque evacuatione, neque aliâ re quâvis extrinsecus irruente, superatus, in diurnis consiliis perfeverat. At insomnia quae diurnis consiliis adversantur, perturbationem in corpore denunciant. Sol, Luna, Coelum, Stellae, pura quaeque &suo motu agitata, in somnis visa, bona sunt. Sanitatem enim corporis, omniumque ejus partium significant. Quod si quid contra contingat, aliquem corporis morbum portendit. Astris quidem exterior corporis ambitus respondet, Soli Medius, Lunae verò, qui ad cavitates spectat: Si quod igitur istorum siderum extingui, aut laedi, aut evanescere, aut cursum sustinere (alii à cursu deflectere) videatur, in illa parte morbum eventurum indicat.