# Hippocrates contractus 122

Hippocrates, Hippocrates contractus, SECTIO QUARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/122

Quod si in stagno, aut mari, aut fluminibus quis natare videatur, bonum non est, cum humiditatis exuperantiam indicet. Huic autem victus ratio sicca, & labores conferunt. At febricitanti bonum est, quoniam calor ab humoribus extinguitur. Mortuos nitidos & candidatos videre bonum est, bonum quoque quid purum ab ipsis sumere. Quod si contra quis nudos, aut atratos, aut sordidos, aut aliquid accipientes, vel aedibus exportantes videat, minimè est accommodatum; morbum enum indicat. Per somnum, si quis solitos cibos, aut potus sibi edere videatur, alimenti inopiam, animique abjectionem indicat. Fluviorum transitus, hostes armati, monstra difformia, morbum, aut furorem praesagiunt. De Alimento. Περὶ τροφῆς. N alimentorum genere, id quod alit, alimenItum est, quod alimento est proximum, & quod alimentum est futurum. Confluxio una, conspiratio una, consentientia omnia. Venarum origo tanquam radix, hepar est, arteriarum cor. Ex his per omnia Sanguis & Spiritus pervagatur, calorque per haec permeat. Medulla ossis alimentum, ideò callo firmatur. Facultas omnia auget, & alit, ac propagat. De Ratione Victus in Morbis acutis. Περὶ διαίτης ἐξεων. Aximè cum Medicum probaverim, qui in Mmorbis acutis longè melius caeteris se gerat.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
