# Hippocrates contractus 125

Hippocrates, Hippocrates contractus, SECTIO QUARTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/hippocrates-2/hippocrates-contractus/125

Majus siquidem malum est, si ob dolorem, aut morbi vehementiam debilitato, quis potum, aut sorbitionem copiosiorem, aut cibum exhibeat, ob vasorum inanitionem debilem esse ratus. Indecorum autem est, probroque vertitur, si quis ex vasorum inanitione aegrè habentem non agnoscat, & victus ratione opprimat. Aceti aciditas biliosis naturis magis confert, quam Melancholicis: Amara enim dissolvuntur, & in pituitam transeunt, dum ab ipso in sublime attolluntur. Nigra verò fermentantur, in suplime attolluntur, & multis partibus augentur: Acetum namque nigra sursum educit. Mulieribus quam viris acetum longe magis est adversum, nempe cum uterum dolore afficiat. In morbis acutis Sanguinem detrahes, si vehemens fuerit morbus, & qui aegrotant aetate florenti fuerint, & virium robore valuerunt. Si angina, aut aliquis alius lateris morbus aegrum divexarit, Medicamentis quae delinguntur repurgato; sin verò detracto copioso Sanguine aeger debilior videatur, infusum alvi per clysterem tertio quoque die exhibebis, donec in tuto aeger fuerit, & fame opus habeat. Pulmonum & laterum inflammationibus haec instituenda curatio. Si quidem dolor sursum ad jugulum tendat, vel ad mammam & brachium, internam brachii venam secare oportet, eâ parte qua dolor affligit, & Sanguinem detrahere pro corporis habitu, anni tempore, aetate & colore, plusque & cum majori fiducia, si dolor acutus fuerit, ad animi usque deliquium ducere, postea clysma injicere. Allium optimè editur ei, qui se ad compotationem comparare volet, aut jam ebrius est. Suillae carnium optimae sunt, praestantissimae verò, quae neque vehementer pingues, neque contra vehementer graciles, neque veteris victimae aetatem assecutae, edendaeque sinè pelle & subfrigidae.

---

Hippocrates (with Thomas Sir Burnet), Hippocrates contractus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hippocrates_contractus.
